라틴어 문장 검색

praetorem quidem etiam iura reddentem et collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde imposita est senatui ex patribus iubendi aediles curules creari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 6:1)
ipse ob id meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 249:2)
Q. Petilius consul collegam, qui extemplo magistratum occiperet, creavit C. Valerium Laevinum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 191:1)
Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem praetoremque conlegas esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 1:1)
excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum kalendas Septembris Collega Priscinoque consulibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 1:2)
videmus Papum Aemilium C. Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus) bis una consules, collegas in censura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 50:1)
at Cinna collegae sui consulis Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:6)
consul antequam collegam sibi subrogasset negare passurum agi de lege.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 208:2)
Is proximo comitiali die concedentibus omnibus qui cum Varrone certaverant, par magis in adversando quam collega datur consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 427:1)
quid consuli adversus collegam seditiosum ac temerarium virium atque auctoritatis fore?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 493:2)
taciti primo expectaverant homines uti consul comitia collegae creando haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 409:1)
Sed et conlegam esse praetorem consuli docet, quod eodem auspicio creantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 7:1)
ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam, mortem occubuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 72:1)
ea fuit causa cur proximo anno C. Poetelius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici provincia evenisset, adversus Tiburtes iussu populi exercitum duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 100:1)
procedente deinde certamine cum aliis partibus multitudo superaret Latinorum, Manlius consul audito eventu collegae cum, ut ius fasque erat, lacrimis non minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset, paulisper addubitavit an consurgendi iam triariis tempus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 136:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION