-
Cumque staret mitissimus, ut aries de toto grege electus, volens felici commercio mutare vitam saeculo, divinis intentus beneficiis, iam recreabatur visione internae lucis, qua in agone positus satiari cupiebat attentius:
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:10)
-
Quid gerat interius facies docet ipsa, rubore Predicat interni rabiem pestemque furoris;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:4)
-
Fletus interni satis est doloris Lingua fidelis.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 16:3)
-
An ignoras, quod terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani, in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit?
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:2)
-
[0465A] per quam nobilis scientiae thesaurus secretis penetralibus mentis innascitur, fructus internae delectationis acquiritur.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:33)
-
Sunt alii, qui ea quae internae indignationis supercilium claudit interius, exteriori evidenter eloquuntur silentio:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:7)
-
Plerisque etenim forinseca dealbationis laude arrident, quos interna mentis subsannatione derident, plerosque exterius plausibiliter applaudendo collaudant, quos interius contradictoria derisione defraudant.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:25)
-
Cum Hymenaeus, praetaxataeque virgines in Naturae facie, intestinae conquestionis faciem exemplarent, internique doloris ideas in forinsecae lacrymationis icones producere molirentur, ecce Natura verbis verba praeveniens, ait:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:1)
-
O Natura, non sine internae spirationis afflatione divina, a tuae discretionis libra istud imperiale processit edictum, [0481A] ut omnes qui abusiva desuetudine, nostras leges aboletas reddere moliuntur, et in nostrae solemnitatis feria feriantes, anathematis gladio feriantur.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:2)
-
Nec mirum, si nostrarum voluntatum unione conformi, concordiae reperio melodiam, cum unius ideae exemplaris notio nos in nativum esse produxerit, unius officialis administrationis [0481B] conformet conditio, cum nostras mentes non superficiali dilectionis vinculo amor jungat hypocrita, sed interna animorum nostrorum latibula, casti amoris pudor inhabitet.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:5)
-
Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
- (성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)
-
Tunc revelata facie gloriam Domini speculari licebit, quam nunc animae corporis hujus concretis visceribus involutae, et quibusdam carnis hujus maculis et colluvionibus obumbratae sincere videre non possunt.
- (성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:10)
-
Ubi sunt sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque corporeis colluvionibus et passionibus absoluti, ubi regio viventium est.
- (성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:26)
-
et penetrat cito si tu in plateam prospiciens, id est, in publicas transeuntium vias, non in legis interna mysteria obtutum tuae mentis intendas.
- (성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:15)
-
illa vini ebrietas fomes libidinis, quo per carnes vaporantur interna viscera, animus ignescit, anima exuritur.
- (성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:2)