라틴어 문장 검색

De comitiis consularibus, quae tum primum illo prin- cipe ac deinceps fuere, vix quicquam firmare ausim:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장1)
Flauium Sabinum alterum e patruelibus, quod eum comitiorum consularium die destinatum perperam praeco non consulem ad populum, sed imperatorem pronuntiasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 4:2)
Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 11:4)
iste omnium turpissimus et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui semper in re publica fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 6:5)
de comitiis consularibus incertissima est existimatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 2 3:3)
Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:1)
irata plebs interesse consularibus comitiis noluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 690:2)
iam comitia consularia instabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 144:1)
consularium comitiorum nulla mentio habita est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 263:3)
quae ne libera essent, senatus consultum factum est ut consularia comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 273:3)
cum pars maior insequentis anni per novos tribunos plebi et aliquot interreges certaminibus extracta esset modo prohibentibus tribunis patricios coire ad prodendum interregem, modo interregem interpellantibus, ne senatus consultum de comitiis consularibus faceret, postremo L. Papirius Mugillanus proditus interrex castigando nunc patres, nunc tribunos plebi desertam omissamque ab hominibus rem publicam, deorum providentia curaque exceptam memorabat Veientibus indutiis et cunctatione Aequorum stare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 465:1)
cum senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 557:1)
et tamquam haud dubius inter tribunos militum honos Meneni, si peteret, consularibus comitiis est exclusus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 589:2)
eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 352:1)
nec esse quod quisquam satis putet si plebeiorum ratio comitiis consularibus habeatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 388:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION