라틴어 문장 검색

Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
너희는 동족의 아내와 동침해서는 안 된다. 그 여자로 네가 부정하게 된다. (불가타 성경, 레위기, 18장20)
Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet habitaculum Domini et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est aspersus: immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum.
누구든지 주검, 곧 죽은 사람의 몸에 닿은 이가 자신을 정화하지 않으면, 그는 주님의 성막을 부정하게 만든다. 그런 자는 이스라엘에서 잘려 나가야 한다. 정화의 물을 자기 몸에 뿌리지 않아, 그가 부정한 그대로이며 그의 부정이 여전히 그에게 남아 있기 때문이다. (불가타 성경, 민수기, 19장13)
dum surgit, crumēnam ā sinū togae tollere temptābat;
그가 일어날때, 토가 주머니에서 지갑을 꺼내려고 했다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs39)
crumēnam perdiderat.
지갑을 잃어버린 것이다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs41)
‘dī immortālēs!’ inquit, ‘aliquis crumēnam meam rapuit.’
그가 말했다. '신이시여, 누군가 내 지갑을 훔쳐갔다.' (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs42)
‘aliam crumēnam domī habeō.’
'다른 지갑을 집에 가지고 있어.' (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs44)
Si vero quaeratur, quid de meretricis sentiamus amore, dicimus omnes meretrices penitus esse vitandas, quia ipsarum foedissima commixtio est, et incestus cum eis crimen semper fere committitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 12장: 창녀의 사랑 1:1)
Minui quoque facit amorem de coamante percepta infamia et avaritiae malorumque morum et omnis improbitatis audita relatio, nec non cum alia muliere facta commixtio, licet amandi affectus ibi desit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:2)
non coniunctione labiorum, sed commixtione spirituum, castificante omnia Dei Spiritu, et ex sui participatione coelestem immittente saporem.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:14)
Non lacrymae, non mella precum, non ipsa perorat Pauperies hominum, quin foenore dives egenum Devoret, et tenuem miseri facit esse crumenam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:16)
Non in crumenis ipsa pecunia Clausis moretur, pigraque dormiat, [0471C] Nulli vacando, sed magis excubet, Custos honoris divitis usibus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:9)
Si tempus adsit, si locus exigat, Surgat sepultae massa pecuniae, Nummos crumenae funditus evomant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:10)
Et quia Mercurius etiam est cum sole, Mercurius habet commiscibilem virtutem ex multis gyrationibus eius, quas habet super omnem alium planetam, et luna hanc virtutem meretur ex coniunctione ad ipsum, et ex illa coniunctione semen viri et feminae movet in commixtionem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:16)
Sic ergo luna conversionibus suis commixtiones, conceptus et impraegnationes causat et regulat.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:17)
Postremo de commixtione qua constamus, ejusque primitiis disputatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION