라틴어 문장 검색

et mane videbitis gloriam Domini. Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia mussitatis contra nos? ".
그리고 아침이 되면, 너희는 주님의 영광을 보게 될 것이다. 주님께서는 너희가 주님께 불평하는 소리를 들으셨다. 도대체 우리가 무엇이기에 너희가 우리에게 불평하느냐?” (불가타 성경, 탈출기, 16장7)
Cum ergo vidisset David servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos: " Num mortuus est puer? ". Qui responderunt ei: " Mortuus est ".
다윗은 신하들이 서로 수군거리는 것을 보고, 아이가 죽었다는 사실을 알아차렸다. 다윗은 신하들에게 “아이가 죽었소?” 하고 물었다. “예, 돌아가셨습니다.” 하고 그들이 대답하였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 12장19)
Audisti verbum adversus proximum tuum? Commoriatur in te fidens quoniam non te dirumpet.
어떤 말을 들었으면 죽을 때까지 묻어 두어라. 용기를 가져라. 그 말이 결코 터져 나오지는 않으리라. (불가타 성경, 집회서, 19장10)
Humiliaberis, de terra loqueris, et de pulvere vix audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
그러면 너는 땅바닥에 쓰러진 채 말하리니 네 말소리는 먼지 속에서 가늘게 들려오리라. 네 목소리는 유령의 소리처럼 땅에서 올라오고 네 말소리는 먼지 속에서 웅얼웅얼 들려오리라. (불가타 성경, 이사야서, 29장4)
Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me.
저는 제비처럼 두루미처럼 울고 비둘기처럼 탄식합니다. 위를 보느라 제 눈은 지쳤습니다. 주님, 곤경에 빠진 이 몸, 저를 돌보아 주소서. (불가타 성경, 이사야서, 38장14)
At ille amplius loquebatur: " Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ". Similiter autem et omnes dicebant.
그러자 베드로가 더욱 힘주어 장담하였다. “스승님과 함께 죽는 한이 있더라도, 저는 결코 스승님을 모른다고 하지 않겠습니다.” 다른 이들도 모두 그렇게 말하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장31)
Non ad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
이것은 여러분을 단죄하려고 하는 말이 아닙니다. 내가 이미 이야기한 대로, 여러분은 우리 마음속에 자리 잡고 있어서 죽어도 같이 죽고 살아도 같이 살 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 7장3)
Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;
이 말은 확실합니다. 우리가 그분과 함께 죽었으면 그분과 함께 살 것이고 (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 2장11)
Sed quemamodum in bello cum imperator ab hoste occiditur, commoritur ejus exercitus, atque omnis comminuitur virtus militaris:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:5)
sic non discrepare a justitia visum est, cum interiret homo cui regalem quamdam Dominus Deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus volatilibus, feris, bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes, et quaecumque erant irrationabilia commorerentur animalia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:6)
ideoque abscisso eo, unde sensus nostri in reliquum corpus prodeunt, commoriuntur etiam omnia membra:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:3)
Similiter ergo nemo nunc arguat, quia caput et principale quoddam caeterorum animalium homo est, quo moriente non debet mirum videri, si caetera commoriantur animalia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:5)
Qui interrogatus quam ob rem inter multos ipse statuam non haberet, Malo inquit ambigere bonos, quam ob rem id non meruerim, quam (quod est gravius) cur impetraverim mussitare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:3)
qui ponderibus invidiae gravioris virum fortissimum opprimebant, subolescere imperio adultos eius filios mussitantes, decore corporum favorabiles et aetate, per multiplicem armaturae scientiam, agilitatenque membrorum, inter cotidiana proludia exercitus, consulto consilio cognitos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 3:2)
Post tricesimum denique diem, abiere barbari tristes, inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION