라틴어 문장 검색

Nam Cham calor, Chanaan commotio et inquietudo:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 3:2)
Diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit, vini causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus, ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se arrogantem immitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 3:1)
Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa.
양들과 염소들은 그 가지들 앞에서 짝짓기를 하여 줄쳐진 것, 얼룩진 것, 점 박힌 것들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 30장39)
Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo conventus.
진영을 옮길 때에, 아론과 그의 아들들은 성소와 성소의 모든 기물을 덮는 일을 이런 식으로 마친다. 그런 다음에야 크핫의 자손들이 와서 그것들을 든다. 그들은 거룩한 물건들에 몸이 닿지 않게 해야 한다. 그랬다가는 죽는다. 이것이 만남의 천막에서 크핫의 자손들이 옮겨야 하는 짐이다. (불가타 성경, 민수기, 4장15)
ne forsitan ultor sanguinis cordis calore stimulatus persequatur et apprehendat eum, si longior via fuerit, et percutiat eum, et moriatur, qui non est reus mortis, quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur.
살인자가 전에 그 이웃을 미워한 일이 없으므로 사형 판결을 받지 않아도 되는데, 피의 보복자가 흥분한 나머지 그 살인자를 뒤쫓아 가서, 그 성읍에 이르는 길이 먼 탓에 그를 따라잡아 때려죽이는 일이 있어서는 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 19장6)
Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus aurae tenuis.
지진이 지나간 뒤에 불이 일어났다. 그러나 주님께서는 불 속에도 계시지 않았다. 불이 지나간 뒤에 조용하고 부드러운 소리가 들려왔다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 19장12)
Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem; tradiditque eos in commotionem et in stuporem et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
그래서 주님의 진노가 유다와 예루살렘에 내린 것이오. 그대들이 눈으로 보았듯이 그분께서는 유다와 예루살렘 주민들을 두려움과 놀람과 비웃음 거리가 되게 하셨소. (불가타 성경, 역대기 하권, 29장8)
Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur.
사람이란 여인에게서 난 몸, 수명은 짧고 혼란만 가득합니다. (불가타 성경, 욥기, 14장1)
Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium, et inferi eos, qui peccaverunt.
가뭄과 더위가 눈 녹은 물을 빼앗아 가듯 저승도 죄지은 자들을 채 가 버리네. (불가타 성경, 욥기, 24장19)
Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.
쇠는 땅에서 얻어지고 구리는 바위를 녹여 붓는다네. (불가타 성경, 욥기, 28장2)
A finibus caelorum egressio eius et occursus eius usque ad fines eorum nec est quod se abscondat a calore eius.
하늘 끝에서 나와 다시 끝으로 돌아가니 아무것도 그 열기 앞에서 숨을 수 없네. (불가타 성경, 시편, 19장7)
Posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in populis.
당신께서 저희를 민족들의 이야깃거리로, 겨레들의 조솟거리로 내놓으셨습니다. (불가타 성경, 시편, 44장15)
qui posuit animam nostram ad vita et non dedit in commotionem pedes nostros.
그분께서 우리 영혼에 생명을 주시고 우리 발이 흔들리지 않게 하셨다. (불가타 성경, 시편, 66장9)
Non dabit in commotionem pedem tuum neque dormitabit, qui custodit te.
그분께서는 네 발이 비틀거리지 않게 하시고 너를 지키시는 그분께서는 졸지도 않으신다. (불가타 성경, 시편, 121장3)
Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata.
우리의 이름은 시간이 지나면서 잊히고 우리가 한 일을 기억해 줄 자 하나도 없으리니 우리의 삶은 구름의 흔적처럼 사라져 가 버린다. 햇살에 쫓기고 햇볕에 버티지 못하는 안개처럼 흩어져 가 버린다. (불가타 성경, 지혜서, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION