라틴어 문장 검색

eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:22)
Naso parum prudens, artem dum tradit amandi, doctrinae pretium triste magister habet, sunt tamen inter se communia sacra poetis, diversum quamvis quisque sequamur iter :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 108)
Habet quidem oratio et historia multa communia, sed plura diversa in his ipsis, quae communia videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 9:2)
quandoquidem errorum prorsus diversorum causae sint nihilominus fere communes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:5)
Verum missis nugis, certissimum est partes singulas, tam similares quam organicas, in vegetabilibus et animalibus, succos alimentorum suorum fere communes, aut non multum diversos, primo attrahere cum nonnullo delectu, deinde assimilare, et vertere in naturam suam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:14)
tertius est huic diversus modus, cum res communis pluribus in uno aliquo habet nomen eximium, ut carmen funebre proprie et tabernaculum ducis augurale.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 47:2)
Omnes tamen cum sectatoribus suis diversa et adversa sentientibus ad sacra communia nullo prohibente veniebant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:3)
Quae cum tam varia et diversa sint, tamen quaedam quasi communia et certa praecepta in emendis iuvencis arator sequi debet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 2:6)
communis haec mihi tecum, quamquam in diversissima parte terrarum, querela est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 2:4)
Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo ne a perfidia et culpa non abhorreat, in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 8:2)
Communes sunt complures actiones et calidi et frigidi, licet diversa admodum ratione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 136:1)
aut adversarii, ut mecum agitur, aut communi, ut inter me et adversarium est, uter sit intestato propior diversas quoque iungimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 248:5)
Sapientes, inquit, quos philosophos vocant, scholas habebant dissidentes, et templa communia, non enim vel populos vel sacerdotes latebat de ipsorum natura deorum quam diversa sentirent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:2)
itaque postquam inter multas sententias una, quae omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum vertit, est audita, ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendasque moenibus urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 668:1)
quare cum dicimus omnibus animalibus extremum esse secundum naturam vivere, non ita accipiendum est, quasi dicamus unum esse omnium extremum, sed ut omnium artium recte dici potest commune esse, ut in aliqua scientia versentur, scientiam autem suam cuiusque artis esse, sic commune animalium omnium secundum naturam vivere, sed naturas esse diversas, ut aliud equo sit e natura, aliud bovi, aliud homini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION