라틴어 문장 검색

Instabiles vagentur filii eius et mendicen et eiciantur de ruinis suis. -
그의 자식들이 정처 없이 떠돌아다니며 빌어먹고 자기네 폐허에서 쫓겨나게 하소서. (불가타 성경, 시편, 109장10)
Tunc regis facies commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur.
그러다가 임금은 얼굴빛이 달라졌다. 떠오르는 생각들이 그를 놀라게 한 것이다. 허리의 뼈마디들이 풀리고 무릎이 서로 부딪쳤다. (불가타 성경, 다니엘서, 5장6)
Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
지금 이 시간까지도, 우리는 주리고 목마르고 헐벗고 매맞고 집 없이 떠돌아다니고 (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 4장11)
oculos habentes plenos adulterae et incessabiles delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritiae habentes, maledictionis filii;
그들의 눈은 간음할 여자만 찾고 죄에 물리지도 않습니다. 믿음이 확고하지 못한 사람들을 유혹하고 마음은 탐욕에 젖어 있는 그들, 저주받은 자들입니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장14)
sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
사실 그는 모든 편지에서 이러한 것들을 이야기합니다. 그 가운데에는 더러 알아듣기 어려운 것들이 있는데, 무식하고 믿음이 확고하지 못한 자들은 다른 성경 구절들을 곡해하듯이 그것들도 곡해하여 스스로 멸망을 불러옵니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 3장16)
ergo compages compagis, quoniam compago usurpatum est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2936)
Sic et Apostolus totius Ecclesiae concordiam unitatemque demonstrans, eam unum corpus Christi appellat, per quosdam nexus, et compagem fidei, et charitatis, ex diversis fidelibus conjunctum, sibi ita invicem servientibus et administrantibus, quasi diversa membra in uno corpore, ex quibus alterum alterius eget obsequio, uno omnibus spiritu praesidente, et diversa in diversis operante, sicut anima in diversis totius corporis membris.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:18)
Sed stultus est ille miles qui talia sibi quaerit arma ferenda, quae sui non possit corporis tolerare compages, nullusque sibi eligat talem equum appetere qui suis non valeat regi vel gubernari virtutibus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:23)
Auditur ingens continuo fragor, Illapsa tellus lubrica deserit Fundamina, et compage fracta Suppositas gravis urget undas.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:5)
Quis tam valenti pectore ferreus Ut non tremiscns et timido pede Incedat, orbis dum dolosi Detegis instabiles ruinas?
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:13)
Igitur haec amicitia quam diximus puerilem, eo quod in pueris magis regnat affectus, ut infida, et instabilis, et impuris semper mixta amoribus, ab his quos spiritalis amicitiae dulcedo delectat, omnimodis caveatur.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:8)
videlicet iracundi, instabiles, suspiciosi, verbosi.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:23)
Nec solum nimium iracundi, sed etiam instabiles et suspiciosi in hac electione cavendi sunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:1)
Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:6)
Et de electione tractantes, iracundos, instabiles, suspiciosos atque verbosos exclusimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION