라틴어 문장 검색

Et sicut contra ratam firmamenti volutionem, motu contradictorio exercitus [0443C] militat planetarum, sic in homine sensualitatis rationisque continua reperitur hostilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:23)
Amor est passio quedam innata procedens ex visione et inmoderata cogitationeforme alterius sexus, ob quam quidem aliquis super omnia cupit alteriuspotiri amplexibus, et omnia de utriusque voluntate in ipsius amplexu amorisprecepta conpecti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 3:1)
confiteor enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit.
(아풀레이우스, 변명 72:2)
Quidam autem ex praesidiariis castelli, cum hoc bis aut ter animadvertissent, cumque animos adhuc exucleratos gererent ex hostilitate quae paulo ante intercesserant, eos pro exploratibus aut habebant aut calumniabantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:4)
Duces audaces, hostilitatis initio, sese insigniverant, deductoresque sibi adeo obnoxios fecerant, ut a praefectis, nisi suo ipsorum electu constituti fuerint, dirigi nolebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.33)
qui cum venisset ad Italiam, audito adventu Aeneae in bellum ruit, non amore Turni, sed odio hostilitatis antiquae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7232)
vult autem intellegi Aenean etiam contra Diomedem bella gesturum, non tantum propter praesens imperium, sed et causa hostilitatis antiquae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 157)
maiore sub hoste sub hostilitate:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4381)
ergone quid tempore hostilitatis ageretis, frater, nosse non merui?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:4)
Adeo pietas et religio et fides imperatoribus debita non in huiusmodi officiis consistit quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in his moribus quibus divinitas imperat tam vere quam circa omnes necesse habent exhiberi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 1:3)
quorum adeo incredibilem amentiam fuisse ut multo veri similius sit compecto rem et communi fraude patriciorum actam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 127:1)
scivi extemplo rem de compecto geri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 122)
omnes compecto rem agunt, quasi in Velabro olearii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 127)
quid si hisce inter se consenserunt, Callipho, aut de compecto faciunt consutis dolis, qui me argento intervertant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5206)
si sumus compecti seu consilium umquam iniimus [de istac re] aut si de ea re umquam inter nos convenimus, [quasi in libro cum scribuntur calamo litterae] stilis me totum usque ulmeis conscribito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5210)

SEARCH

MENU NAVIGATION