라틴어 문장 검색

Amor est passio quedam innata procedens ex visione et inmoderata cogitationeforme alterius sexus, ob quam quidem aliquis super omnia cupit alteriuspotiri amplexibus, et omnia de utriusque voluntate in ipsius amplexu amorisprecepta conpecti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 3:1)
confiteor enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit.
(아풀레이우스, 변명 72:2)
propter quod accidit ut quaedam vocabula quibus particula ista praeponitur ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti vescum, vemens et vegrande, de quibus alio in loco, uberiore tractatu facto, admonuimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 11:2)
Horatius plerumque recoctus scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem, item Persius ut ramale vetus vegrandi subere coctum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5533)
"nonne hoc spumosum et cortice pingui, ut ramale vetus vegrandi subere coctum?"
(페르시우스, 풍자, satire 172)
nunc vocor ad nomen, vegrandia farra colonae quae male creverunt, vescaque parva vocant, vis ea si verbi est, cur non ego Vediovis aedem aedem non magni suspicer esse Iovis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권286)
quorum adeo incredibilem amentiam fuisse ut multo veri similius sit compecto rem et communi fraude patriciorum actam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 127:1)
scivi extemplo rem de compecto geri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 122)
omnes compecto rem agunt, quasi in Velabro olearii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 127)
nimium is vegrandi gradu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1166)
quid si hisce inter se consenserunt, Callipho, aut de compecto faciunt consutis dolis, qui me argento intervertant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5206)
si sumus compecti seu consilium umquam iniimus [de istac re] aut si de ea re umquam inter nos convenimus, [quasi in libro cum scribuntur calamo litterae] stilis me totum usque ulmeis conscribito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5210)

SEARCH

MENU NAVIGATION