라틴어 문장 검색

et tu non effugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
너는 그의 손에서 빠져나가지 못하고 그의 손에 사로잡혀, 바빌론 임금의 얼굴을 마주 보고 그와 직접 말하게 될 것이다. 그러고 나서 바빌론으로 끌려갈 것이다.” (불가타 성경, 예레미야서, 34장3)
Scientia quippe est comprehensio omnium rerum quae sunt, atque his veraciter cuncta discernit, cui ea quoque quae non sunt quasi praesentia assistunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:15)
Sicut autem, juxta grammaticos persona sub disjunctione facilius describitur hoc modo:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:3)
Persona est qui loquitur sive ad quem loquitur, vel de quo tanquam diverso loquitur, ita et divinae personae sub disjunctione patentius describi hoc modo videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:4)
nisi forte quaedam intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum, neque honestum sit, ut non statim alienatio vel disiunctio fiat" (Cicero de Amicitia, n. 76).
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:13)
Equus vero illius circum vociferantium strepitu attonitus, ad montana rapido cursu et immoderato tetendit, nullius approximationem aut comprehensionem patiens, donec inter fauces montium evadens, non ultra comparuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:2)
Nisi diligenter intendas, etiam secundum litteram difficilis loci istius comprehensio est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:3)
Per hos enim tanquam per ostia ingreditur in nostram mentem velut quaedam sensibilium comprehensio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:3)
Quam facilis licet non artifici medico, cuivis tamen doctu Veneriae cupidinis comprehensio, cum videas aliquem sine corporis calore flagrantem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:13)
Deest enim diiunctioni isti tertium:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 22:2)
Est enim sapientia rerum, quae sunt suique inmutabilem substantiam sortiuntur, conprehensio veritatis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:2)
Quibus quattuor partibus si careat inquisitor, verum invenire non possit, ac sine hac quidem speculatione veritatis nulli recte sapiendum est. Est enim sapientia earum rerum, quae vere sunt, cognitio et integra comprehensio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:10)
Hic autem talis est, qui dividitur in aequas partes, cuiusque pars in alias aequas dividi potest, etiam aliquando partes partium dividuntur, sed non usque ad unitatem progreditur aequalis illa disiunctio, ut sunt xxiiij et xxviij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 1:2)
- sed cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem appellabat, similem is rebus quae manu prenderentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 52:6)
sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION