라틴어 문장 검색

Duae itaque sectae sunt sub duorum fratrum nomine compugnantes invicem, et contrariae sibi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:1)
Compugnantibus enim hospitium unum perpetuo esse non potest.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:11)
Animum vincere, iracundiam cohibere, compugnantesque leges carnis et mentis in unum cogere immortalis cujusdam est viri quem inferni porta non ceperit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:11)
Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numera multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum iri stabulum quo deverteramus recipio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:5)
Vidistis, inquit Taurus, non sane iucundum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 4:2)
inscium quoque et impium et ebrium et sobrium quidem paulo, sed rectius per i litteram, non per e, in eodem casu pronuntiandum, eaque inter eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius audire, clamantes conpugnantesque illos reliqui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 5:2)
in quo uidelicet pelago bini aestus oceani, qui circum Brittaniam ex infinito oceano septentrionali erumpunt, sibimet inuicem cotidie conpugnantes occurrunt ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras Iutorum, quae ad regionem Geuissorum pertinent, praefatum pelagus intrat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI]. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION