라틴어 문장 검색

Et timore simul quia venisse in maiorem numerum copiae putabantur hostiles, egere nostri tune segnius, sed ubi animis in audaciam restitutis, armisque raptis inter tumultum, exercitus cantu concitus bucinarum, cum minaci murmure festinaret, eruptores perterriti reverterunt intacti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 9:2)
Vidit autem eos quidam iuvenis et indicavit Absalom; illi vero concito gradu profecti ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum.
그러나 젊은이 하나가 그들을 보고 압살롬에게 일러바쳤다. 그래서 그들 두 사람은 얼른 거기를 떠나 바후림에 사는 어떤 사람의 집에 들어갔다. 마침 그 집에는 우물이 있어서 그들은 그리로 내려갔다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 17장18)
Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes, fortes eorum caesos; fugerunt conciti nec respexerunt: terror undique, ait Dominus.
어찌하여 그들이 놀라 뒷걸음치는 광경이 보이느냐? 그들의 용사들이 패배하여 허둥지둥 도망치는데 돌아보지도 못한다. 사방에 공포뿐이다. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 46장5)
Continuo vultu spirans immane minaci
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:6)
Nec sine consiliis, nutu, moderamine, uoto Virtutum discernit opus, sed tota sororum Concio conceptus assensu nutrit eodem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:7)
Postquam turba furens, gens dissona, concio discors, Plebs dispar, populus deformis sedibus illis Insedit, dum murmur adhuc percurreret aures, Dans tumidas uoces et uerba loquencia fastus, Allecto prorumpit in hec:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:1)
qui minaci suae figurationis vultui terribilis, caeteris minabatur perniciem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:71)
nunc tonitruum minaci mugitu concutitur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:13)
Uxoris fraudes, furisque sophismata, terror Nuntiat, insultus hostis, juguloque minaces Mentitur gladios, et flumina dira potentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:10)
Unde Marcialis Cocusdixit, Toruus et hore minax nos, Tite, posstis amare:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:34)
quæ tristia tristi vultu, quæ crudelia minaci vultu dicenda sunt, quodpræclare docet Oratius dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:12)
Torvus et ore minax non rite possis amare:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 125:3)
Viso itaque exercitu procul, auditoque liticinum cantu, represso gradu parumper stetere praedones, exsertantesque minaces gladios postea lentius incedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 16:1)
Diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit, vini causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus, ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se arrogantem immitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 3:1)
Metuendae voces complurium et minaces, placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis, maximeque apud Aquitanos, vir poterit aliquis videri vel femina, licet perquam pauper, ut alibi frustis squalere pannorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION