라틴어 문장 검색

nam quod decet, fere prodest, neque alio magis animi iudicum conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 9:3)
Sed enim quoniam his primis sensibus doloris voluptatisque ante consilii et rationis exortum recens natus homo inbutus est et voluptati quidem a natura conciliatus, a dolore autem, quasi a gravi quodam inimico, abiunctus alienatusque est - circo adfectiones istas primitus penitusque inditas ratio ipsi post addita convellere ab stirpe atque extinguere vix potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 9:1)
Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal - hinc enim est ordiendum - , ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque, quae conservantia sint eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 21:1)
David, quando se mente alienatum simulavi coram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit.
[다윗. 그가 아비멜렉 앞에서 정신이 나간 체하여 아비멜렉이 내쫓자 그가 떠나갈 때에] (불가타 성경, 시편, 34장1)
Alienati sunt peccatores ab utero erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.
악인들은 어미 배에서부터 변절하고 거짓말쟁이들은 어미 품에서부터 빗나간다. (불가타 성경, 시편, 58장4)
Quia omnis homo de domo Israel et de advenis, quicumque advena fuerit in Israel, si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam, ut interroget per eum me, ego Dominus respondebo ei per me;
누구든지 이스라엘 집안에 속한 사람이든 이스라엘에 머무르는 이방인이든, 나에게 등을 돌려 자기 우상을 마음에 품고, 자기를 죄에 빠뜨리는 걸림돌을 제 앞에다 놓은 채, 예언자를 통하여 나에게 문의하려고 그에게 가면, 나 주님이 직접 그에게 대답하겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 14장7)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.
그때에는 여러분이 그리스도와 관계가 없었고, 이스라엘 공동체에서 멀리 떨어져 있었으며, 약속의 계약과도 무관하였고, 이 세상에서 아무 희망도 가지지 못한 채 하느님 없이 살았다는 사실을 기억하십시오. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 2장12)
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum;
그들 안에 자리 잡은 무지와 완고한 마음 때문에, 그들은 정신이 어두워져 있고 하느님의 생명에서 멀어져 있습니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 4장18)
Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis,
여러분은 한때 악행에 마음이 사로잡혀 하느님에게서 멀어지고 그분과 원수로 지냈습니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 1장21)
non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat.
모든 갈루스 인 중 헬베티아 인들이 가장 능력 있다는것은 의심할 여지가 없었다. 그래서 그는 자신의 병력들과 자신의 부대에 의해 왕국을 통일할수 있을 것이라고 확신한다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 3장6)
Est et amicitia quam pessimorum similitudo morum conciliat;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:3)
Explicat explicito tractu iunctura lacertos Amplexusque suos deposcere brachia credas, Imaque conciliat summis extremaque primis Conuallis laterum, modulo submissa decenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:10)
Menti concusse dubiorum fluctibus aura Gracior applaudat, Racionis flamine leni Concilians estus animi fluctusque retardans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:32)
Crinale vero aureum in legitimi ordinis choream crinis aurum concilians, vultum mirabatur invenisse conformem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:5)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION