라틴어 문장 검색

quo inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia ne valeret, quae nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tribunicios furores esse voluerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:6)
Nisi fallor enim, prohibendarum factionum causa de providentia constant modestiae publicae ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia, concilia, curias, contiones, spectacula etiam aemulis studiorum conpulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent venalem et mercenariam homines violentiae suae operam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 2:1)
et quinque tribunis plebi creatis cum prae studiis aperte petentium novem tribunorum alii candidati tribus non explerent, concilium dimisit nec deinde comitiorum causa habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 715:1)
nec enim temporum modo vitiis ac violentia et licentia regia turbati erant, sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia nec conventum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 583:1)
Is qui non universum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non 'comitia,' sed ' concilium' edicere debet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 5:2)
iudicii die cum excusaretur solum vertisse exsilii causa, nihilo minus Verginio comitia habente collegae appellati dimisere concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 156:1)
plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est patres ex concilio summovendo quam virium aut plebi additum est aut demptum patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 664:1)
maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 163:1)
Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid , quid concilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 1:1)
a concilio, ubi ad consulem inter Achaeos Lacedaemoniosque disceptatum est, M. Fulvius, quia iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam creavit consules M. Valerium Messalam et C. Livium Salinatorem, cum M. Aemilium Lepidum inimicum eo quoque anno deiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 416:1)
surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae vocati ad concilium, viri famosi.
이자들이 이스라엘 자손들 가운데에서 이백오십 명과 함께 모세에게 맞서 일어났다. 이들은 집회에서 뽑힌 공동체의 수장들로서 이름난 사람들이었다. (불가타 성경, 민수기, 16장2)
locutusque ad Core et ad omne concilium: " Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant et qui sint sancti, et sanctos applicabit sibi; et, quos elegerit, appropinquare sibi faciet.
그러고 나서 코라와 그의 온 무리에게 말하였다. “내일 아침에 주님께서는 누가 당신의 사람이고, 누가 거룩하며, 누가 당신께 가까이 갈 수 있는지 알려 주실 것이다. 당신께서 선택하신 사람을 당신께 가까이 오게 하실 것이다. (불가타 성경, 민수기, 16장5)
Hoc igitur facite: tollat unusquisque turibulum suum, tu, Core, et omne concilium tuum;
너희는 이렇게 하여라. 코라와 그의 무리는 모두 향로를 가지고 오너라. (불가타 성경, 민수기, 16장6)
et omne concilium tuum stet contra Dominum? Quid est enim Aaron, ut murmuretis contra eum? ".
너와 너의 무리는 바로 주님을 거슬러 모여든 것이다. 아론이 누구인데 너희가 그에게 투덜댄다는 말이냐?” (불가타 성경, 민수기, 16장11)
Dixitque ad Core: " Tu et omne concilium tuum state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
모세가 코라에게 말하였다. “너와 너의 무리는 모두 내일 주님 앞으로 나오너라. 너와 그들, 그리고 아론이다. (불가타 성경, 민수기, 16장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION