라틴어 문장 검색

Si vero mulier, ut saepissime solitum est evenire, a praefati deceptoris amore suam non possit avertere mentem et ille in novo persistat amore, firma sit veritate secura, quod diuturnas valde sustinebit angustias antequam optatum capiat ipsius voluntas effectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:5)
"Latro hominumque deceptor!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 19:2)
Mulier enim neminem confidit amicum et quemlibet credit penitus deceptorem, et ideo ipsa semper in deceptionis animo perseverat et cuncta quae loquitur in duplicitate cordis enarrat et mentis plica fatetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:12)
Quod deceptor audiens increpavit eum dicens ne ampliustale quid de eo diceret vel ad eum veniret;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:12)
Et venit cum socio decepti ad domum deceptoris et inquit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:34)
Tamen magnum ut in tanta calamitate Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor belli, concitator multitudinis, esset interfectus. Numquam enim senatum tantum in civitate illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 22장4)
Cum in Carnutes venisset, quorum in civitate superiore commentario Caesar exposuit initium belli esse ortum, quod praecipue eos propter conscientiam facti timere animadvertebat, quo celerius civitatem timore liberaret, principem sceleris illius et concitatorem belli, Gutruatum, ad supplicium depoposcit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 39장3)
Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장1)
ad currum pro 'currui se obiecit'. citatorum aphaeresis pro 'concitatorum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3721)
viri feminae, senes pueri, principes vulgusque consensere, et tota multitudo paucissimis verbis concitata ipsum concitatorem antecessit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 10:2)
deceptor domini Myrtilus, et fide
(세네카, Thyestes 144:1)
singulis deinde eorum qui turbae ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac vades poscere coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION