라틴어 문장 검색

Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum; sublatoque capite eius, abierunt per viam Arabae tota nocte.
그들이 궁으로 들어갔을 때 이스 보셋은 침실에서 침상에 누워 자고 있었는데, 그들은 그를 쳐 죽인 다음에 그의 머리를 베어 가지고 나와서 밤새도록 아라바 길을 걸었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 4장7)
Dixitque unus servorum eius: " Nequaquam, domine mi rex. Sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba, quaecumque locutus fueris in conclavi tuo ".
그러자 신하들 가운데 한 사람이 대답하였다. “저의 주군이신 임금님, 그런 자는 없습니다. 사실은 이스라엘에 엘리사라는 예언자가 있어, 임금님께서 침실에서 하시는 말씀까지도 이스라엘 임금에게 알려 주고 있습니다.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 6장12)
Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, in conclave, quod erat sub thesauro, et tulit inde pannos ex vestibus veteribus et scissis et submisit eos ad Ieremiam in lacum per funiculos.
에벳 멜렉은 그 사람들을 데리고 왕궁의 의복 창고로 갔다. 거기에서 해진 옷과 누더기를 꺼내어 줄에 묶은 다음, 그것을 저수 동굴에 갇힌 예레미야에게 내려 보냈다. (불가타 성경, 예레미야서, 38장11)
‘ubi est pater?’ ille ‘pater tuus’ inquit ‘est in tablīnō.
'아버지께서는 어디 계세요?' 그가 말했다. '아버님께서는 서재에 계십니다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat30)
Marcus iānuam aperuit et Quīntum in tablīnum dūxit.
마르쿠스는 문을 열고 퀸투스를 서재로 데려갔다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat39)
in tablīnum exiit;
그는 서재로 나갔다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus Rōmā discēdere parat36)
Theomnēstum in tablīnō invēnērunt librum legēntem.
그들은 책을 읽고 있는 Theomnestus를 서재에서 발견했다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit7)
dixit Amnon ad Thamar: " Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua ". Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.
암논이 타마르에게 말하였다. “음식을 방 안으로 가져와, 내가 네 손에서 받아먹게 해 다오.” 타마르는 자기가 만든 과자를 들고 암논 오빠의 방으로 가져갔다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 13장10)
Ministri vero regis et milites universa arma palatio regis intulerunt in conclavi, pecuniam et caetera pretiosiora, quae tantus congesserat exercitus, in aerarium regis deputaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:13)
Sic armis universorum in conclavi repositis, omnem clementiam, quam polliciti sunt regem in populo habiturum, mentiti sunt, quin potius crudeli strage irruentes in eos, inermes ac nudos detruncabant ac caedem immanissimam in eos exercebant, adeo ut, sicut hi pro vero affirmant qui praesentes vix evaserunt, exstinctis et occisis corporibus et sanguine tota planities Belegrave occuparetur, et pauci ab hoc martyrio liberarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:14)
Patriarcha vero vinculo privatae dilectionis fratri Mauritio S. Romanae Ecclesiae legato innodatus, ita ut simul affluenter de bonis terrae epulantes, in suo conclavi oblationem sancti sepulcri pro velle dividerent, prorsus audire Baldewinum regem parvipendit, spem et fiduciam in promissis cardinalis apostolici pretio corrupti habens et in eo quod levi precatu aurique munere, regem corrumpere potuit et placare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:1)
Ubi mulieres nobilissimas et matronas egregias, tam Gallorum quam Longobardorum crudeliter aggressi, impie raptas et vinculatas tenuerunt, in barbaras nationes et ignotam linguam, supra mille transmittentes, ac si pecora muta depraedati essent, et perpetuo exsilio in terram [0616A] Corrozan quasi in carcere et conclavi eas constituentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:2)
Talis autem fama ut in auribus Tyriorum insonuit, vehementer perterriti inierunt foedus cum quodam Dochino principe Damascenorum, ut tutelam et solatium ab eo consequerentur, et thesauros civitatis, et quae habebant pretiosiora in custodia et conclavi Damasci ejus consensu et licentia deportarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 4:1)
Hunc fascem ad arbitrium figmenti compositum, vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avide scrutari haec et similia consueto, secrete obtulit soli, ingressus intimum conclave in tempore, deinde sperans accepturum se a principe praemium, ut pervigilem salutis eius custodem et cautum, lectaque consistorio astu callido consarcinata materia, tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 5:1)
et repente cohibito sanguine, letali sudore perfusus, ne laberetur spectantibus multis et vilibus, concursu ministrorum vitae secretioris ad conclave ductus est intimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION