라틴어 문장 검색

Libera eum, qui iniuriam patitur, de manu opprimentis eum et non acide feras in anima tua in iudicando.
억눌린 이를 억누르는 자의 손에서 구출하고 네가 심판을 내릴 때에는 심약해지지 마라. (불가타 성경, 집회서, 4장9)
Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis, Palatina cohors palinodiam in exitium concinens nostrum, invenit tandem amplam nocendi fortissimo viro, auctore et incitatore coetu spadonum, qui feri et acidi semper, carentesque necessitudinibus ceteris, divitias solas ut filiolas iucundissimas amplectuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 4:1)
"Sed iam faxo te lusus huius paeniteat et sentias acidas et amaras istas nuptias."
(아풀레이우스, 변신, 5권237)
26. Acetum forte, et omnia acida, in membro ubi non sit epidermis, ut in oculo, lingua, aut aliqua alia parte vulnerata, et cute detecta, dolorem cient, non multum discrepantem ab eo, qui inducitur a calido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 64:1)
At contra, salsum et dulce et acre et acidum et austerum et amarum, et similia, haec (inquam) omnia aeque sentiunt illi in quibus olfactus deest aut obturatur, ac quisquam alius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:9)
Iniusticia enim illud reddit amarum, mora acidum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:4)
Naturales vero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium47)
alii credunt Hippocrati per calorem cibos concoqui;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium53)
nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut adsumpta est, in corpus omne diduci.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium55)
si calor concoquit, eum, qui maxime calorem movet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium60)
at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur, ea vero sumenda, quae maxime manent, qualia adsumpta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium61)
bis die potius quam semel cibum capere, et semper quam plurimum, dummodo hunc concoquat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장11)
Ex his igitur qui bene concoxit, mane tuto surget;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장2)
qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장4)
Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laboravit et bene concoxit, amplior;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION