라틴어 문장 검색

clamor utrimque,undique concursus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장88)
Sextum autem nuntiant cum una solum legione fuisse Karthagine eique eo ipso die quo oppidum Baream cepisset nuntiatum esse de Caesare, capto oppido miram laetitiam commutationemque animorum concursumque undique;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 4:1)
clamor utrimque, undique concursus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:51)
is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque Q. Cassi praetoris perrexit concursuque undique facto deos, qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit venisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges vicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis auxissent imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 540:2)
itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium orare ut opem ferret ac servaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 389:2)
Concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis impedientibus alios, audacia hostium ipso successu crescebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 3:1)
conspicit ingentem concursum quia ait supra undique conveniunt Teucri mixtique Sicani.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6111)
hoc proposito edicto et qui aderant nexi profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex privato, cum retinendi ius creditori non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 262:1)
Romae quidem, cum ad primam famam ualitudinis attonita et maesta ciuitas sequentis nuntios opperiretur, et repente iam uesperi incertis auctoribus conualuisse tandem percrebruisset, passim cum luminibus et uictimis in Capitolium concursum est ac paene reuolsae templi fores, ne quid gestientis uota reddere moraretur, expergefactus e somno Tiberius gratulantium uocibus atque undique concinentium:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 1:1)
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus de disset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
임금이 자기 궁에 자리 잡고, 주님께서 그를 사방의 모든 원수에게서 평온하게 해 주셨을 때이다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 7장1)
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in plateis eorum undique
므나쎄와 에프라임과 시메온, 납탈리에 이르기까지 성읍들의 광장에서, (불가타 성경, 역대기 하권, 34장6)
Et factus est concursus in omnibus castris; innotuit enim in tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eam stantem extra tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea.
온 진영에 소동이 벌어졌다. 유딧이 도착한다는 소문이 군사들의 천막 사이로 퍼졌기 때문이다. 유딧은 홀로페르네스에게 자기에 관하여 보고가 될 때까지 그의 천막 밖에 서 있었는데, 군사들이 와서 그를 에워쌌다. (불가타 성경, 유딧기, 10장18)
Undique terrent eum formidines et involvunt pedes eius.
공포가 사방에서 그를 덮치고 걸음마다 그를 뒤쫓는다네. (불가타 성경, 욥기, 18장11)
Destruxit me undique, et pereo, et evellit quasi arborem spem meam.
사방에서 나를 때려 부수시니 나는 죽어 가네. 그분께서 나의 희망을 나무처럼 뽑아 버리셨다네. (불가타 성경, 욥기, 19장10)
qui simul habuimus dulce consortium in domo Dei ambulavimus in concursu.
정답게 어울리던 우리 하느님의 집에서 떠들썩한 군중 속을 함께 거닐던 우리. (불가타 성경, 시편, 55장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION