라틴어 문장 검색

Verbum itaque dicit conceptum mentis, et quamdam intelligentiae locutionem, quae in mente formatur, ad cujus similitudinem Unigenitus Verbum Dei, et quasi quaedam ejus intellectualis ac perpetua locutio, in cujus providentia omnium ab aeterno praefixa consistit ordinatio atque operatio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:19)
Hanc autem intellectualem Dei locutionem, id est aeternam suae sapientiae ordinationem Augustinus De Civitate Dei lib. XVI, cap. 6 describens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:29)
Intelligant igitur, ut dictum est, hoc Verbum Deum, id est Filium Dei, non transitorium verbum, non audibile, sed intellectuale, hoc est ipsam rationem sive sapientiam coaeternam Deo, quam dici convenit omnisapientiam sicut et dicimus omnipotentiam, unde et scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 28:3)
Ex eo autem corporeas credimus esse intellectuales naturas, quod localiter circumscribuntur, sicut et anima humana quae carne clauditur, et daemones qui per substantiam angelicae naturae sunt corporei.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:9)
proprie quoque de invisibilibus intellectus dicitur, secundum quod quidem intellectuales et visibiles naturae distinguuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:13)
Est igitur osculum corporale, osculum spiritale, osculum intellectuale.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:62)
Osculum corporale impressione fit labiorum, osculum spiritale coniunctione animorum, osculum intellectuale per Dei Spiritum infusione gratiarum.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:1)
o si ipsemet accessisset, ad illud intellectuale suspirat, et cum maximo desiderio clamans:
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:21)
Sed cum ipse genialis concubitus ordinatis complexionibus res diversorum sexuum opponi dissimiles ad exsequendam rerum propaginem, connectere teneretur, ut in suis connexionibus artis grammaticae constructiones [0457B] canonicas observaret, suique artificis nobilitas nullius artis ignorantia suae ferret gloriae detrimentum, curialibus praeceptis sub magistrali disciplina, eam videlicet disciplinam instruendam docui, quae artis grammaticae regulas in suarum constructionum unionibus artificiosis admitteret;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:12)
Sed in conclusione expressissimae inhaerentiae, vinculo veriori subjecti praedicatique carnalis celebretur connexio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:29)
quae virgineo corpori tanta fuerant [0480C] connexione conjunctae, ut nulla exuitionis diaeresis eas aliquando faceret virginali corpori pharisaeas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:4)
ergo intelligentia movendo causat formas illuminationis in anima intellectuali.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:2)
Ergo intelligentia per motum caeli regulat et causat operationes intellectualis animae.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:9)
has autem "causas concurrere facit ordo ille inevitabili conexione" causarum, qui "de fonte praescientiae procedit":
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 11:2)
conexio autem huiusmodi causarum a Boethius fatum vocatur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION