라틴어 문장 검색

Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae.
그래서 이 몸은 입을 다물지 않겠습니다. 제 영의 곤경 속에서 토로하고 제 영혼의 쓰라림 속에서 탄식하겠습니다. (불가타 성경, 욥기, 7장11)
Amantium irae amoris integratio est.
연인들의 분노는 사랑의 갱신이다. (푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 344)
Quod profecto, inquit, eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 6:1)
Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:12)
tristis amaryllidis i. bene addidit 'tristes' - plerumque enim, ut ait Terentius, "amantium irae amoris integratio est" - , ut veram iram ostenderet, non fictam illam, quae aliquid gratiae habere consuevit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 141)
Ob eiusmodi rationem, cognitiones fragmentariae singularesque in quandam ignorantiam recidere possunt si integrationi obsistunt in ampliore quadam realitatis visione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:7)
149. Comprobatum praeterea est extremam penuriam, quam homines vivunt quibusdam in ambitibus sine harmonia, amplitudine et integrationis facultate, concitare posse perversos mores et usum personarum per criminales consociationes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 195:1)
“Quam pulchrae sunt urbes quae insanam superant diffidentiam et diversos integrant et in eiusmodi integrationem novum conferunt progressionis elementum!
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:8)
Si quando ad eam accesserat Confabulatum, fugere e conspectu ilico;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 2139)
hic si dominum seu domestica seu hospitalis turba circumstet, quia prae strepitu caduci fluminis mutuae vocum vices minus intelleguntur, in aurem sibi populus confabulatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 9:1)
ita si quos, vir sacrosancte, studiosorum senseris aut quietos aut verecundos aut in obscuro iacentis famae recessu delitescentes, hos eloquii tui claritas artifice confabulatu, dum compellat, et publicat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:6)
Amantium ira amoris integratio est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 037)
Et cum parum consedissent, ac de supernis iudiciis trepidi aliqua confabulari coepissent, iussit pontifex ceteros ad horam egredi, et ad Accan presbyterum ita loqui exorsus est:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:8)
sed ego rem meam magnam confabulari tecum volo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2137)
nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles, confabulari atque osculari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 330)

SEARCH

MENU NAVIGATION