라틴어 문장 검색

Laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam atque miserunt ita, ut impleretur.
모든 지도자와 온 백성이 기쁘게 돈을 가져와, 궤가 가득 찰 때까지 거기에 넣었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 24장10)
De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장36)
nam illa agendis causis iam detrita, pedem conferre et petere et sanguinem mittere, inde sunt, nec offendunt tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:2)
Quos omnes Cato convocatos una cum CCC, qui pecuniam Scipioni ad bellum faciendum contulerant, hortatus ut servitia manu mitterent oppidumque defenderent.
(카이사르, 아프리카 전기 88:2)
Pompeium Caesar victor sequeretur complurisque adversarios in Illyricum propter Macedoniae propinquitatem se reliquiis ex fuga collectis contulisse audiret, litteras ad Gabinium mittit, uti cum legionibus tironum, quae nuper erant conscriptae, proficisceretur in Illyricum coniunctisque copiis cum Q.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:7)
4. Quatenus autem ad sponsam suam Elizabetham, literas ad eam misit, ut quam primum Londinum se conferret, ibique cum regina vidua matre sua maneret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 8:1)
illud autem deberi tibi quodam, ut iuris-consulti dicunt, praecipui titulo nec tuus poterit ire pudor infitias, quod post Gothicam depopulationem, post segetes incendio absumptas peculiari sumptu inopiae communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti, cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset species ista, non muneri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 5:2)
et cum tributum conferri per non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 143:2)
Huc frumentum comportare, castra munire, materiam conferre coepit statimque in Siciliam misit, uti duae legiones reliquusque equitatus ad se mitteretur.
(카이사르, 내란기, 2권 37:6)
Omnia misisti mihi Saturnalibus, Umber, Munera, contulerant quae tibi quinque dies:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIII1)
talis enim iactatis, ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat uniuersos, qui Venerem iecerat.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 2:6)
«Inaestimabile coram Deo peccatum esset, ut in hunc virum manum sine causa mitterem, quem in patrem assumpsi, cui etiam fidem contuli.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:9)
Hannibal frustra in Africa bellum molitus et ob hoc Romanis per epistulas ab adversae factionis principibus delatus propter metum Romanorum, qui legatos ad senatum Carthaginiensium de eo miserant, profugus ad Antiochum, Syriae regem, se contulit bellum adversus Romanos parantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIII Periocha11)
omnino culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12 12:3)
senatu inde misso pro se quisque aurum et argentum et aes in publicum conferunt, tanto certamine iniecto ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 508:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION