라틴어 문장 검색

conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
끊임없는 알력이 나와, 정신이 썩고 진리를 잃어버린 사람들 사이에 번져 갑니다. 그들은 신심을 이득의 수단으로 생각하는 자들입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 6장5)
est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
Magnae mox admirationi fuit, quod non modo pugnae dies quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus qui erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocae vices et ipsa exercituum duorum conflictatio vaticinantis motu atque verbis repraesentata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 4:2)
Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam ueritatis scintilla dissiliat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:4)
Et Alexander Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit accedere tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque sagittis configerent barbari adservarentque corpus, ut ne aves quidem contingerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 47:2)
"tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:19)
hvic conivnx sychaeus erat quotiens poeta aspera invenit nomina vel in metro non stantia, aut mutat ea aut de his aliquid mutilat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3431)
namque Graece κυλλούσ aliqua mutilatos parte corporis dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 13811)
quem autem dicit Vergilius Mettum Mettius Fufetius dictus est, quod nomen mutilavit causa metri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6424)
in numero vero plurali quia tropaea dicimus, sicut Graeci, nec aliquid inde mutilamus, erit in antepaenultima accentus, sicut apud Graecos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5425)
tanton pro 'tantone'. et constat mutilatas partes orationis accentum in eodem loco habere, in quo etiam integrae habuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6682)
et haec mutilata similiter proferuntur, scilicet sub eodem accentu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6684)
Inque tui caesus viscera patris eas . Trunca geras saevo mutilatis partibus ense, - Qualia Mamertae membra fuisse ferunt . Utque Syracosio praestricta fauce poetae, Sic animae laqueo sit via clausa tuae . Nudave derepta pateant tua viscera pelle , Ut Phrygium cuius nomina flumen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 25:3)
utque salire solet mutilatae cauda colubrae, palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:5)
Fidei historia, inde ab initio, historia exstitit fraternitatis, etsi non sine conflictationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION