라틴어 문장 검색

In quo, prout veritatis simia, pictura docebat, sub mutatoria conflictione progrediendo retrogradus, incedendo recedens, [0433D] cancer post se incedere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:39)
Illa igitur magis appetens otii effeminari sterilibus, quam fructuosis exerceri laboribus, ferialis operationis exercitatione, negotiali praeposita, nimiae otiositatis desideriis coepit infantibiliter juvenisci.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:39)
In hac conflictione Willhelmus principem exercitus Hungarorum et collateralem regis aggressus, virum illustrem et niveis crinibus renitentem, decollavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:12)
- Dura conflictio fidelium et Turcorum pro transitu pontis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 67:3)
TUBERO in Historiis scriptum reliquit, bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa, castris apud Bagradam flumen positis, proelium grande atque acre fecisse adversus unum serpentem in illis locis stabulantem invisitatae inmanitatis, eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et viginti Romam missum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, III 2:1)
maximeque valent et definitiones conglobatae et consequentium frequentatio et contrariarum et dissimilium et inter se pugnantium rerum conflictio et causae eaque quae sunt orta de causis, maximeque similitudines et exempla;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 1:2)
ita primus ille status et quasi conflictio cum adversario coniectura quadam, secundus autem definitione atque informatione verbi, tertius aequi et recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 2:1)
ex rationis autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 1:1)
alii, quia non omnium virtutum materia sit tota vita, sed pleraeque earum versentur in partibus, sicut iustitia, fortitudo, continentia propriis officiis et suo fine intelliguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethice negotialem adsignant id est πραγματικόν.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 336:2)
statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 87:4)
non enim est status prima conflictio, fecisti, non feci;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:1)
sed quod ex prima conflictione nascitur, id est genus quaestionis, fecisti, non feci, an fecerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:2)
quid si enim dicat quis, sons est duorum inter se corporum conflictio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 89:1)
inde vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 89:5)
recte igitur est appellata causarum prima conflictio non quaestionum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION