라틴어 문장 검색

Populusque valde doluit de Beniamin, quia fecerat Dominus confractionem in tribubus Israel.
주님께서 이스라엘의 지파들 사이에 틈이 벌어지게 하셨으므로, 백성은 벤야민을 애석하게 여겼다. (불가타 성경, 판관기, 21장15)
" Audiat verbum dominator noster, ne fiat confractio in virtute tua.
“주인님께서는 이 말씀을 들으시어, 주인님의 군대가 손실을 입지 않게 하시기를 바랍니다. (불가타 성경, 유딧기, 7장9)
Et dixit quia disperderet eos nisi affuisset Moyses electus eius stetit in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius, ne destrueret eos.
당신께서 뽑으신 모세가 아니라면 그들을 없애 버리겠다고 생각하셨다. 그가 분노를 터뜨리시는 그분 앞을 막아섰으니 그분의 진노를 파멸에서 돌리기 위함이었다. (불가타 성경, 시편, 106장23)
Confractione confracta est terra, contritione contrita est terra, commotione commota est terra,
땅이 마구 부서진다. 땅이 마구 갈라진다. 땅이 마구 흔들린다. (불가타 성경, 이사야서, 24장19)
propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso, cuius confractio subito, dum non speratur, venit improviso;
이 죄는 너희에게 점점 부풀어 올랐다가 떨어지는, 갑자기 일순간에 부서져 내리는 높은 성벽의 돌담과 같으리라. (불가타 성경, 이사야서, 30장13)
Non ascendistis confractiones neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in proelio in die Domini.
너희는 성벽이 무너진 곳으로 올라가지 않았다. 주님의 날에 전쟁이 벌어졌을 때 굳게 서 있을 수 있도록, 이스라엘 집안을 위하여 성벽을 보수하지도 않았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 13장5)
Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni.
이 땅을 멸망시키지 못하도록 성벽을 보수하며 그 성벽이 무너진 곳에 서서 나를 막는 이가 그들 가운데에 행여 있는지 내가 찾아보았지만, 찾아내지 못하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 22장30)
Baldewinus taedio tormentorum illius victus, ad ultimum jussit ut vivus membratim discerperetur, nisi praesidii de redditione sibi satisfaceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:6)
Baldewinus nequaquam civitatem sibi reddere in Deo jurat, etiamsi membratim in conspectu ejus omnes, quos ceperat, detruncaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 42:6)
Comitissa vero Ida utrum capta et abducta, aut pedibus tot millium equorum membratim discerpta fuerit, usque in hodiernum diem ignoratur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:4)
Fugaci equo nudo et infreni calonum quidam sedens (ne labi possit) ex more habenam qua ductabatur sinistra manu artius illigavit, moxque decussus, vinculi nodum abrumpere nequiens, per avia saltusque membratim discerptus, iumentum exhaustum cursu pondere cadaveris detinebat, cuius dorsuali comprensi servitio usus in tempore, cum eisdem sociis ad fontes sulphureos aquarum, suapte natura calentium, aegre perveni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 7:1)
Inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te, Fortuna, ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum, domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:2)
"vides istas rupinas proximas et praeacutas in his prominentes silices, quae te penetrantes antequam decidens, membratim dissipabunt."
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:14)
nec uspiam ruris reperitur ille sed plane corpus eius membratim laceratum multisque dispersum locis conspicitur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:1)
Nec dubio me lanceis illis vel venabulis, immo vero et bipennibus, quae facile famuli subministraverant, membratim compilassent, ni respecto subiti periculi turbine cubiculum, in quoi mei domini devertebant, protinus irrupissem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION