라틴어 문장 검색

Christus uenit humiles erigere, peccatores iustificare, ille e contra humiles eiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit semper que uicia, que sunt contraria uirtutibus, docebit, legem euangelicam dissipabit, demonum culturam in mundo reuocabit, gloriam propriam queret et omnipotentem Deum se nominabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:11)
Sit contra uicia que nos depellere temptant Tutor, defensor, iudex, athleta, patronus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:14)
Hoc mihi iampridem Racio dictauit ut uno Munere respicerem terras mundumque bearem Numine celestis hominis, qui solus haberet Tot uirtutis opes quot munera digna fauore, Tot dotes anime quo saltern mundus oberrans Floreret, uiciis aliorum marcidus, immo Iam defloratus in flore resurgeret uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:3)
Quod facere debemus per penitenciam eiusque opera,auferendo a nobis peccata et vicia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 20:4)
Obstaculum vero lumini oppositum est auferendum, quia, si cordia nostra fuerint a peccatis et viciis obsessa, debemus illaper penitentiam auferre atque penitus removere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 21:15)
"Amici enim vicia si feras, facis tua," ut Tulius dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 17:9)
Placuerat uni domi me conclusum et otiosum hordeo lecto fabaque et vicia saginari:
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:5)
inplico me viciis immemor virtutis,
(ARCHIPOETA, X18)
Iam virtutes diligo, viciis irascor,
(ARCHIPOETA, X65)
Rogo te, inquit, cum bona venia respondeas an existimes esse vini amphoram, cum abest ab ea unus congius?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 10:2)
Minime, inquit, vini amphora dici potest ex qua abest congius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 11:1)
Hoc ubi accepit Peripateticus, Unus igitur, inquit, congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit amphora vini et, cum accessit, fit amphora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 12:1)
Quod si id dicere absurdum est, uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola virtute vitam fieri beatam dicere, quoniam, cum virtus abest, beata esse vita numquam potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 12:2)
Tum Favorinus aspiciens Peripateticum, Est quidem, inquit, argutiola haec qua de congio vini usus es exposita in libris;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 13:1)
Congius enim, cum deest, efficit quidem ne sit iustae mensurae amphora;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION