라틴어 문장 검색

in qua argumentatione status coniecturalis exsistit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 1:5)
ut per ea locutionum et eloquentiae generibus, atque argumentationum modis, aut naturis rerum praecognitis, quidquid ad intelligentiam vel decorem sacrae Scripturae, sive ad defendendam vel astruendam veritatem ejus pertinet, assequi valeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:7)
Sic enim cum de reprehensione argumentationum in Rethorica doceret, ait inter caetera:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:6)
Non ad id ad quod instituitur accomodabitur aliqua pars argumentationis, si res ex vitio hominis vituperabitur, ut si quis doctrinam ex alicujus docti vitiis reprehendat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:7)
Ab habitu quidem in privationem fit mutatio, in habitu vero a privatione impossibile est. Neque enim caecus factus rursum videt, etc. Nunquid et Virginis partus omnino illi praejudicat propositioni quae frequenter a philosophis in exemplum necessariae consequentiae seu argumentationis affertur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:7)
(3) Ad aliud dicendum, quod via syllogistica sciri non potest conclusio coniecturalis;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 13:1)
et sic est in omnibus existimationibus coniecturalibus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 13:4)
ita ille summus orator cum a Platone philosopho facundiam hausisset, ab Eubulide dialectico argumentationes edidicisset, nouissimam pronuntiandi congruentiam ab speculo petiuit.
(아풀레이우스, 변명 14:6)
ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis;
(아풀레이우스, 변명 33:7)
Neque huic labori et inquisitioni ac mundanae perambulationi, ulla ingenii aut meditationis aut argumentationis substitutio aut compensatio sufficere potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:6)
Nullo modo fieri potest, ut axiomata per argumentationem constituta ad inventionem novorum operum valeant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 51:1)
Quum enim nec de principiis consentiamus, nec de demonstrationibus, tollitur omnis argumentatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:4)
est enim haec ars coniecturalis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium144)
Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장52)
est enim haec ars coniecturalis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION