라틴어 문장 검색

(3) Ad aliud dicendum, quod via syllogistica sciri non potest conclusio coniecturalis;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 13:1)
et sic est in omnibus existimationibus coniecturalibus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 13:4)
Hi bipertiti per utramque mundi plagam Halani, quorum gentes varias nunc recensere non refert, licet dirempti spatiis longis, per pagos (ut Nomades) vagantur immensos, aevi tamen progressu, ad unum concessere vocabulum, et summatim omnes Halani cognominantur, ob mores et modum efferatum vivendi, eandemque armaturam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 17:1)
Romani conversa signa bipertito intulerunt: prima et secunda acies, ut victis ac submotis resisteret, tertia, ut venientes sustineret.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 25장7)
At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt, collocatis insidiis bipertito in silvis opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum exspectabant,
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 32장1)
est enim haec ars coniecturalis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium144)
Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장52)
est enim haec ars coniecturalis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 48:2)
Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 16:1)
est enim haec ars conjecturalis;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 48:2)
conjecturalem artem esse medicinam, rationemque conjecturae talem esse, ut quum saepius aliquando respondent, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 16:2)
et ad hoc respondit Sinon 'ne recipi portis'. et est color, qui in coniecturali statu saepe requiritur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1502)
extispicum eorumque, qui ex fulgoribus ostentisque praedicerent, tum augurum eorumque, qui signis aut ominibus uterentur, omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 37:5)
extispicum eorumque qui ex fulguribus ostentisque praedicerent, tum augurum eorumque qui signis aut ominibus uterentur, omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 37:5)
Sed locus hic magis ad coniecturales causas, quae versantur in iudiciis, valet, cum quaeritur quid aut sit aut evenerit aut futurum sit aut quid omnino fieri possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION