라틴어 문장 검색

Quid prodest cum Ptolomaeo subterfugientis astronomiae fugas consequi subtilitatis curriculo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:20)
Dialectica, arithmetica, geometria, phisica, musica, astronomia.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 61:6)
Dicendum, quod duae partes sunt astronomiae, sicut dicit Ptolemaeus:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:1)
Hoc enim falsum probatur per hoc quod multi in astronomia filii Saturni esse dicuntur, qui diu supervivunt.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:2)
sed uerum uerbum est profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum diuinitus datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam uel parua querimonia coniugatione quadam mellis et fellis:
(아풀레이우스, 플로리다 18:9)
10. In spectaculis et triumphalis nuptialibus multa ex astronomia desumpta sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 10:1)
Hinc enim fit, ut astronomia, optica, musica, plurimae artes mechanicae, atque ipsa medicina, atque (quod quis magis miretur) philosophia moralis et civilis, et scientiae logicae, nil fere habeant altitudinis in profundo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:4)
veluti inventionem motuum coelestium in astronomia, concentuum in musica, literarum alphabeti (quae etiam adhuc in regno Sinarum in usu non sunt) in grammatica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:3)
Primum intuetur corpus, ut turmam sive conjugationem naturarum simplicium:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:2)
Eae vero sunt, quae ostendunt similitudines et conjugationes rerum, non in formis minoribus (quod faciunt instantiae constitutivae) sed plane in concreto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:3)
In astronomia enim circuli, sphera, centrum, paralellique circuli mediusque axis est, quae omnia geometricae disciplinae curae sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:40)
Quare est etiam ex hoc ostendere seniorem geometriae vim, quod omnis motus est post quietem et natura semper statio prior est, mobilium vero astronomia, inmobilium geometria doctrina est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:41)
Nam tertius secundi versus sesqualter est, ut iij ad ij, vel vj ad iiij, vel viiij ad vj vel xij ad viij itemque in ceteris, qui sunt in eadem serie numeri, si talis coniugatio misceatur, nulla varietatis dissimilitudo subripiet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:9)
8. Dicimus ergo quod cantio, in quantum per superexcellentiam dicitur, ut et nos querimus, est equalium stantiarum sine responsorio ad unam sententiam tragica coniugatio, ut nos ostendimus cum dicimus
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 126:1)
1. Quia, ut dictum est, cantio est coniugatio stantiarum, ignorato quid sit stantia necesse est cantionem ignorare:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 131:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION