라틴어 문장 검색

et tu non effugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
너는 그의 손에서 빠져나가지 못하고 그의 손에 사로잡혀, 바빌론 임금의 얼굴을 마주 보고 그와 직접 말하게 될 것이다. 그러고 나서 바빌론으로 끌려갈 것이다.” (불가타 성경, 예레미야서, 34장3)
Scientia quippe est comprehensio omnium rerum quae sunt, atque his veraciter cuncta discernit, cui ea quoque quae non sunt quasi praesentia assistunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:15)
Equus vero illius circum vociferantium strepitu attonitus, ad montana rapido cursu et immoderato tetendit, nullius approximationem aut comprehensionem patiens, donec inter fauces montium evadens, non ultra comparuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:2)
Nisi diligenter intendas, etiam secundum litteram difficilis loci istius comprehensio est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:3)
Per hos enim tanquam per ostia ingreditur in nostram mentem velut quaedam sensibilium comprehensio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:3)
sed uerum uerbum est profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum diuinitus datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam uel parua querimonia coniugatione quadam mellis et fellis:
(아풀레이우스, 플로리다 18:9)
Quam facilis licet non artifici medico, cuivis tamen doctu Veneriae cupidinis comprehensio, cum videas aliquem sine corporis calore flagrantem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:13)
Primum intuetur corpus, ut turmam sive conjugationem naturarum simplicium:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:2)
Eae vero sunt, quae ostendunt similitudines et conjugationes rerum, non in formis minoribus (quod faciunt instantiae constitutivae) sed plane in concreto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:3)
Est enim sapientia rerum, quae sunt suique inmutabilem substantiam sortiuntur, conprehensio veritatis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:2)
Quibus quattuor partibus si careat inquisitor, verum invenire non possit, ac sine hac quidem speculatione veritatis nulli recte sapiendum est. Est enim sapientia earum rerum, quae vere sunt, cognitio et integra comprehensio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:10)
Nam tertius secundi versus sesqualter est, ut iij ad ij, vel vj ad iiij, vel viiij ad vj vel xij ad viij itemque in ceteris, qui sunt in eadem serie numeri, si talis coniugatio misceatur, nulla varietatis dissimilitudo subripiet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:9)
8. Dicimus ergo quod cantio, in quantum per superexcellentiam dicitur, ut et nos querimus, est equalium stantiarum sine responsorio ad unam sententiam tragica coniugatio, ut nos ostendimus cum dicimus
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 126:1)
1. Quia, ut dictum est, cantio est coniugatio stantiarum, ignorato quid sit stantia necesse est cantionem ignorare:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 131:1)
nam cum primae coniugationis verba tempore perfecto aut in avi exeant, ut amavi, aut in ui solutam, ut tonui, hoc verbum neque iuvavi facit neque iuvui, sed iuvi, ut Lucanus iuvit sumpta ducem, iuvit dimissa potestas (9.200). ivvabit] sicut nunc priorum meminisse iuvat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 20315)

SEARCH

MENU NAVIGATION