라틴어 문장 검색

quaedam conjunctim tantum et non sigillatim, ut trinitas de tribus tantum personis;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:2)
quaedam tam divisim quam conjunctim de eis aeque dicuntur, ut Deus, Dominus, Creator, omnipotens, sapientia, virtus, justitia, etc. Solum vero hoc nomen quod est persona pluraliter proferimus, cum videlicet plures proferimus personas, non deos aut dominos nec ullam in caeteris pluralitatem recipiamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:3)
Quorum primo eo spectabat, ne coronatio sui ipsius et reginae coniunctim (ut par erat) facta speciem aliquam participationis in iure regni prae se ferret;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 13:7)
Sed tamen se ea non tam graviter ferre ut eorum respectu de pace tractare recuset, modo alia coniunctim tractentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 25:6)
Principibus etiam hoc magno usui esse possit, si opiniones et vota consiliorum suorum et divisim et coniunctim recipiant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:5)
Etenim via fortunae similis est galaxiae in aethere, quae concursus sive coacervatio complurium stellarum minutarum seorsim invisibilium sed coniunctim luminosarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:10)
Sphera vero est semicirculi manente diametro circumductio et ad eundem locum reversio, unde prius coeperat ferri.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:10)
Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 19장2)
Is est ad extremus tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte levis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장61)
Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte leuis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:3)
Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 15:3)
Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi vel arcus, nonnunquam etiam plurium angulorum formam exhibet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 1:1)
Si semicirculus fuerit ager, cuius basis habeat pedes CXL, curvaturae autem latitudo pedes LXX:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 8:1)
Hos pedes esse dicemus in semicirculo, qui efficiunt iugeri quadrantem scripula quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 8:6)
Si autem minus quam semicirculus erit, arcum sic metiemur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION