라틴어 문장 검색

Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:1)
Domine, quamdiu aspicies Restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam.
주님, 언제까지 보고만 계시렵니까? 제 영혼을 그들이 꾸민 파멸에서, 제 목숨을 사자들에게서 건져 주소서. (불가타 성경, 시편, 35장17)
Sic et nos, nati, continuo desivimus esse et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus ".
우리도 이처럼 태어나자마자 사라져 버린 것. 남에게 보일 만한 덕의 형적조차 남기지 못하고 악으로 우리 자신을 소모하였을 뿐이다.” (불가타 성경, 지혜서, 5장13)
Contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbo dissipabit illos. Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas, et malignitas evertet sedes potentium.
거센 바람이 불어 닥쳐 폭풍처럼 그들을 날려 버릴 것이다. 이처럼 불법 때문에 온 세상이 황폐해지고 악행 때문에 지배자들의 권좌가 뒤엎어질 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 5장23)
repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,
그들은 온갖 불의와 사악과 탐욕과 악의로 가득 차 있고, 시기와 살인과 분쟁과 사기와 악덕으로 그득합니다. 그들은 험담꾼이고 (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 1장29)
Quia apud semetipsos tacite conquerentes et ingemiscentes, dicebant:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:5)
Conqueritur miles, quasi mulier amori congruentia suscipiendo munuscula spem sibi dedisset amoris, quam ei sine causa conatur auferre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 26:4)
Hic itaque Antichristus multos habet sue malignitatis ministros, ex quibus iam multi in mundo precesserunt, qualis fuit Antiochus, Nero, Domicianus.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:12)
Hiis hylarata magis propriumque oblita laborem Virgo, nec ulterius pondus conquesta uiarum, Persoluit grates et celi numen adorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:1)
Quae aliquando lumini vicina praefato, proficiens, sive prolongata deficiens, in crescendo radios sui luminis quasi carbunculum venerata, submittit, ut fraternis ignibus rursus ornata, renovata sui splendoris ornamenta circumferens, nunc supplementis solemninibus attriti orbis nutriens damna, nunc propriis [0435C] orphanata luminibus, jacturam conquerens propriae majestatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:77)
Contra hos omnes conqueruntur jura, leges armantur, cum ultore gladio suas affectant injurias vindicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:51)
[0456C] non enim vel detractoriae malignitatis caliginosa rubigo, vel incandentis odii fervor foras egrediens, vel invidiae tyrannus extra desaeviens, ad has invectivas accusationis me impulit, sed ne veritatis per se loquentis evidentiam videor silentio strangulare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:3)
brachia manicarum angustias conqueruntur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:21)
De superbia vero, filia nascitur, quae maternae malignitatis haereditate potitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:1)
Huic praetexato vitiorum symbolo, suae malignitatis portionem adnectit adulatio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION