라틴어 문장 검색

Ad hunc modum transactis voluptarie paucis noctibus, quadam die percita Fotis ac satis trepida me accurrit indicatque dominam suam, quod nihil etiam tunc in suos amores ceteris artibus promoveret nocte proxima in avem sese plumaturam atque ad suum cupitum sic devolaturam;
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:1)
Habitat nidulaturque in segetibus, id ferme temporis, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 5:1)
Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis conceptum altera alterius elidat, et ut invalida fortioris ictus effugiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:1)
Ipsis vero corporibus affert salubritatem iuxta conseptum saxis et canalibus sal superiectus, ad quem saturae pabulo libenter recurrunt, cum pastorali signo quasi receptui canitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 2:4)
Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 1:1)
Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita competit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:3)
denique bustum eius consaepiri nisi humili leuique maceria neglexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:5)
Hunc ergo adduci praecipit episcopus, et ei in conseptis eiusdem mansionis paruum tugurium fieri, in quo manens cotidianam ab eis stipem acciperet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION