라틴어 문장 검색

Utriusque igitur nostrum consensu ac voluntate scribatur epistola litis demonstrans tenorem et compromissionem in ea factam significans.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:3)
Sed praedicti principes astuti, et in responsis moderati ac diserti, molestiam animi imperatoris omnibus modis lenire tentabant, primum se cum juramento excusantes, quod minime sua voluntate aut consensu haec mala sint acta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:7)
" Hinc est, quod consilium per te mihi datum valde mihi est placidum, si hoc facere poterimus de amicorum voluntate atque consensu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 299:9)
Tunc Melibeus de voluntate et consensu dominæ Prudentiædixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 320:1)
Quo facto commutata omnium et voluntate et opinione consensu summo constituit Curio, cum primum sit data potestas, proelio rem committere posteroque die productos eodem loco, quo superioribus diebus constiterat, in acie collocat.
(카이사르, 내란기, 2권 33:2)
accedit eodem vulgi voluntas vel potius consensus omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 13 6:6)
clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:2)
Rex autem (qui fortunae aleam saepius expertus est, et ad pacem inclinabat) respondit quod hactenus factum esset prorsus contra voluntatem suam, et sine consensu aut notitia contigisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:9)
quo animadverso consensu Volumnius quoniam in collegae voluntate interpretanda inquit erravi, non committam ut quid vos velitis obscurum sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 251:1)
Petierunt uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris facere voluntate liceret: sese habere quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere vellent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 30장4)
ingressoque urbem, statim consensu senatus et irrumpentis in curiam turbae, inrita Tiberi uoluntate, qui testamento alterum nepotem suum praetextatum adhuc coheredem ei dederat, ius arbitriumque omnium rerum illi permissum est tanta publica laetitia, ut tribus proximis mensibus ac ne totis quidem supra centum sexaginta milia uictimarum caesa tradantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 1:1)
quis est qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore, cum si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura sit, cum id quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veiis, mutari spatio interposito possit vel consensu civitatis, ut eo reconcilient Etruriae animos, vel ipsius voluntate regis, qui obstare regnum suum saluti civium nolit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 55:3)
Nam et synodum beati papae Martini, centum quinque episcoporum consensu non multo ante Romae celebratam, contra eos maxime, qui unam in Christo operationem et uoluntatem praedicabant, secum ueniens adtulit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].13)
Dixerunt: "Vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem".
그래서 그들이 “그 애를 불러다가 직접 물어봅시다.” 하고는, (불가타 성경, 창세기, 24장57)
Rursum Isaac ad filium suum: " Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? ". Qui respondit: " Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi ".
그래서 이사악이 아들에게 “내 아들아, 어떻게 이처럼 빨리 찾을 수가 있었더냐?” 하고 묻자, 그가 “아버지의 하느님이신 주님께서 일이 잘되게 해 주셨습니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 27장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION