라틴어 문장 검색

ergo, ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere, specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio, incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in plures diducitur species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 188:2)
Dabit enim, ut spero, Fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere et consequi possum, diligenter scrutanti moribus temperatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 9:1)
qua re quoniam in eam rationem vitae nos non tam cupiditas quaedam gloriae quam res ipsa ac fortuna deduxit, ut sempiternus sermo hominum de nobis futurus sit, caveamus, quantum efficere et consequi possumus, ut ne quod in nobis insigne vitium fuisse dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 2:2)
Et sic tota periodus efficitur diversa, et per consequens adhaerens rebus natis dispositio fatalis necessario variatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 18:3)
Sicubi autem densior ager provincialis rustici maiorem poscit impensam, quod nos pastinando efficimus, ille sulco facto consequitur, ut laxius subacto solo deponat semina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 4장 3:2)
Sed argumento resistendum est aut eis, quae comprobandi eius causa sumuntur, reprehendendis aut demonstrando, id, quod concludere illi velint, non effici ex propositis nec esse consequens, aut, si ita non refellas, adferendum est in contrariam partem, quod sit aut gravius aut aeque grave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 215:4)
Theodorus Lysimacho mortem minitanti magnum vero inquit effecisti, si cantharidis vim consecutus es, Paulus Persi deprecanti, ne in triumpho duceretur, in tua id quidem potestate est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 117:7)
quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur, ne, cum morbum in signis atque tabulis obiiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 108:2)
quid efficiatur e quoque, quid cuique consequens sit quidve contrarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 3:5)
sua confirmare, adversaria evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:8)
Proinde corpus quod specifice gravius est quam Fluidum sibi contiguum subsidebit, & quod specifice levius est ascendet, motumque & figurae mutationem consequetur, quantum excessus ille vel defectus gravitatis efficere possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 22:2)
proinde genere, specie, propriis, differentibus, iugatis, adiunctis, consequentibus, antecedentibus, repugnantibus, causis, effectis, comparatione parium, maiorum, minorum similis materia praebetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 175:3)
huc pertinebunt probationes, quas Cicero dicit proprias esse finitionis, ex antecedentibus, consequentibus, adiunctis, repugnantibus, causis, effectis, similibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 156:4)
cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii magnitudo Platonis memoria et litteris consecrata plura genera effecit dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 11:1)
denique etiamsi non effecero, ut credant iudices non esse uirginem, consequar tamen, ut non putent dignam sacerdotio, de qua dubitari potest an uirgo sit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION