라틴어 문장 검색

Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: " Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt ".
기드온이 군사들을 물가로 데리고 내려가니, 주님께서 기드온에게 분부하셨다. “개가 핥듯이 물을 핥는 자를 모두 따로 세워라. 무릎을 꿇고 물을 마시는 자들도 모두 따로 세워라.” (불가타 성경, 판관기, 7장5)
Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens.
그러자 주님의 불길이 내려와, 번제물과 장작과 돌과 먼지를 삼켜 버리고 도랑에 있던 물도 핥아 버렸다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 18장38)
Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem ".
그에게 이렇게 전하여라. ‘주님이 말한다. 살인을 하고 땅마저 차지하려느냐?’ 그에게 또 이렇게 전하여라. ‘주님이 말한다. 개들이 나봇의 피를 핥던 바로 그 자리에서 개들이 네 피도 핥을 것이다.’” (불가타 성경, 열왕기 상권, 21장19)
Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest ".
그 새끼들은 피를 들이켜고 주검이 있는 곳에는 독수리도 있다. (불가타 성경, 욥기, 39장30)
Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus, ut dormias;
“조금만 더 자자. 조금만 더 눈을 붙이자. 손을 놓고 조금만 더 누워 있자!” 하면 (불가타 성경, 잠언, 6장10)
" Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas,
“‘조금만 더 자자. 조금만 더 눈을 붙이자. 손을 놓고 조금만 더 누워 있자!’ 하면 (불가타 성경, 잠언, 24장33)
feci hortos et pomaria et consevi ea arboribus cuncti generis fructuum
나를 위하여 정원과 공원을 만들어 거기에 온갖 과일나무를 심었다. (불가타 성경, 코헬렛, 2장5)
Sed quantocius a silva et montanis recedamus in apertam camporum planitiem, ubi libere cum eis praelia conseramus, et nullum invenire possins refugium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:15)
- Baldewinus et Tankradus bellum conserunt, in quo Tankradus inferior inventus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 31:2)
Ad haec comes Reymundus hilari animo vibrata hasta, clypeoque pectori obducto, et Godefridus dux non minus aestuans desiderio conserendi praelia, caeterique septingenti viri bellicosi, ex improviso per medios advolantes infringunt, et eorum [0474D] multitudinem copiosam disturbantes, palmam Deo donante victores accipiunt, Turcis attritis et in fugam conversis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:3)
Turci itaque, hac subita vociferatione et tumultu buccinarum cornuumque stridore expergefacti, ad arma festinant, arcus et sagittas arripiunt, turres defensant, utrinque ad invicem gravia certamina a sursum et deorsum conserentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:1)
Si autem hoc a Christianis decretum contempseris, certus sis quia crastina luce universi tecum praelia conserent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:5)
Hunc itaque pannum fuscum in signum conserendi Martis erigens in montanis, super ipsam praedictam arcem fixit, eadem hora qua Christianorum apparatus summo diluculo fieri coeperunt, et acies ordinabantur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:9)
Continuo peregrini, consolatione virorum fortium respirantes, reversi sunt unanimiter et recenter in persecutionem inimicorum, et cum eis diu praelia conserentes, hinc et hinc plures occisi ac vulnerati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:7)
Econtra Christianorum manus exigua adversus tot millia innumerabilia medio involvitur certamine, incessanter praelia conserens et hostiles [0560D] acies atterens et attenuans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION