라틴어 문장 검색

Sed hi prorsus ituros se negant, donec Petri praesentiam et consilium haberent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:2)
et si quae ei injuste essent illata a Baldewino, omnia aut aequo judicio aut concordi [0685C] consilio majorum in praesentia Christianorum se velle definire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 42:2)
Sic ille nequissimus carnifex contra me manus impias obarmabat, at ego, praecipitante consilium periculi tanti praesentia nec expectata diutina cogitatione, lanienam imminentem fuga vitare statui;
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:1)
"Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:3)
Parva enim cum copia et ea tironum neque omni eita in Africa contra magnas copias et insidiosae nationis equitatum[que] innumerabilem se eitos videbant neque quicquam solacium in praesentia neque auxilium in suorum consilio animum advertebant, nisi in ipsius imperatoris vultu vigore mirabilique hilaritate;
(카이사르, 아프리카 전기 10:5)
quod in praesentia dare possim, fidele consilium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 411:1)
Sed timidis civibus, nec consiliis Armenii fratris acquiescentibus propter Turcorum praesentiam et custodiam, Tankradus, qui praecesserat, finitimas oras praedictae urbis depraedatus est, ac contractis infinitis copiis praedarum in usum obsidionis, in circuitu murorum tentoria sua extendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:3)
Peregrini hac sola die via continuata, altera autem die audita Turcorum praesentia cum tot millibus, inito consilio, Ptolemaidem reversi sunt, illic cum rege moram facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:6)
vicit tamen pars quae in praesentia videri potuit maioris animi quam consilii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 405:1)
in praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 49:2)
esse etiam momenti aliquid ad consilium quod Carthaginiensibus ita pax negari possit, ut non utique in praesentia bellum cum eis geratur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 363:1)
Consilium autem inter se habentibus, Walterus Senzavehor omnino se in ultionem fratrum ire contradixit, donec eventus rei planus innotesceret, et praesentia Petri adesset, cujus consilio omnia acturi essent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:5)
ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendive, si non falleret, transgressus, id quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis, in hiberna rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 602:1)
nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes vana pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa haberet et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 455:1)
haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori cessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 288:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION