라틴어 문장 검색

Rogatus ad ultimum, admissusque in consistorium, ambage nulla praegressa, inconsiderate et leviter,Proficiscere inquit (ut praeceptum est) Caesar, sciens quod (si cessaveris) et tuas et palatii tui auferri iubebo prope diem annonas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 10:1)
cuius imperio truci, stimulis reginae exsertantis ora subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere complures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 3:2)
Hunc fascem ad arbitrium figmenti compositum, vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avide scrutari haec et similia consueto, secrete obtulit soli, ingressus intimum conclave in tempore, deinde sperans accepturum se a principe praemium, ut pervigilem salutis eius custodem et cautum, lectaque consistorio astu callido consarcinata materia, tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 5:1)
Cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis perstringebatur Ursicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi, frustraque gravi iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum - qui mos est honoratior - accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea placidius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 18:2)
Cum inducti essent iussu eius quadam sollemnitate agentes in rebus in consistorium, ut aurum acciperent inter alios, quidam ex eorum consortio, non (ut moris est) pansa chlamyde, sed utraque manu cavata suscepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 11:1)
Cumque res in inquisitionem veniret, necessariisque negotio tentis, obiectorum probatio speraretur, tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut loquebatur pertinax rumor, et vinculis sunt exutae personae quae stringebantur ut consciae, et Dorus evanuit, et Verissimus ilico tacuit, velut aulaeo deposito scenae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 6장 3:1)
admissus in consistorium, lulianum ut procacem insimulat, iamque ad evagandum altius validiores sibi pinnas aptare;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 2:3)
sed ille spretis qui prohibebant, perrupit intrepidus, ingressusque consistorium, ore et pectore libero docuit gesta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 7:3)
Et velut in quodam theatrali spectaculo, aulaeis miranda monstrantibus multa, licebat iam sine metu videre nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos, praeruptas undarum occursantium molis, obliquatis meatibus declinantes, ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 57:1)
Viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati, et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis novi, non antea discesserunt, quam adsciti in consistorium, fulgentem eum augusto habitu conspexissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 22:1)
Ipse autem ad sollicitam suspensamque quietem paulisper protractus, cum somno ut solebat depulso, ad aemulationem Caesaris Iulii quaedam sub pellibus scribens, obscuro noctis altitudine sensus cuiusdam philosophi teneretur, vidit squalidius, ut confessus est proximis, speciem illam Genii publici, quam cum ad Augustum surgeret culmen, conspexit in Galliis, velata cum capite Cornucopia per aulaea tristius discedentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 3:1)
Nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 2:1)
Post quae (ut videbatur expedire) disposita, apud Aspuna Galatiae municipium breve, Gallicani militis visa principia, ingressique consistorium, post audita gratanter quae pertulerant munerati, redire iubentur ad signa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 10:1)
Stetit itaque subtabidus - excitum putares ab inferis, - nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta, ut regius minister, indutus, a calce in pubem, in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 15:1)
Qui cum intromissi in consistorium haec referrent, negantem Valentinianum se id statuisse, et calumnias perpeti clamitantem, moderate redarguit quaestor Eupraxius, hacque libertate emendatum est crudele praeceptum, supergressum omnia diritatis exempla.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION