라틴어 문장 검색

Vacandum autem omni est animi perturbatione, cum cupiditate et metu, tum etiam aegritudine et voluptate nimia et iracundia, ut tranquillitas animi et securitas adsit, quae affert cum constantiam, turn etiam dignitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 90:1)
tanta conversio vel negotii dignitatem vel proventum orationis vel actoris Constantiam subsecuta est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 18:5)
quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi magnique ducendum est, et ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum vita fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti animi est magnaeque constantiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 88:5)
quae a me suscepta defensio est te absente dignitatis tuae, in ea iam ego non solum amicitiae nostrae sed etiam constantiae meae causa permanebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 8 7:2)
Non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere - et quae veras vires parant et quae ad placendum fuco quodam subornant, expectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat - , sed ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 4:2)
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore!
르우벤아, 너는 나의 맏아들 나의 힘, 내 정력의 첫 열매. 너는 영광이 넘치고 힘이 넘친다. (불가타 성경, 창세기, 49장3)
Horruerunt Persae audaciam eius, et Medi turbati sunt constantia ipsius.
페르시아인들이 유딧의 담력에 떨고 메디아인들이 유딧의 용기에 깜짝 놀랐다. (불가타 성경, 유딧기, 16장10)
In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ruina principis.
백성이 많은 것은 임금의 영광이고 국민이 적은 것은 제후의 멸망이다. (불가타 성경, 잠언, 14장28)
Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur.
백발은 영광의 면류관 의로운 길에서 얻어진다. (불가타 성경, 잠언, 16장31)
positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.
어리석은 자에게는 매우 높은 자리가 주어지고 부자들은 천한 자리에 앉게 되는 것이다. (불가타 성경, 코헬렛, 10장6)
Tunc stabit iustus in magna constantia adversus eos, qui angustiaverunt illum et qui spreverunt labores eius.
그때에 의인은 커다란 확신을 가지고 자기를 괴롭힌 자들 앞에, 자기의 노고를 경멸한 자들 앞에 나설 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 5장1)
Noli dare alteri gloriam tuam et dignitates tuas genti alienae.
우리 가운데 어떤 사람은 제 아들의 살을, 또 어떤 사람은 제 딸의 살을 먹기까지 하였습니다. (불가타 성경, 바룩서, 2장3)
Qui si clerici prerogativam non curas, philosophi saltem defende dignitatem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:22)
Et quoniam ex verbis meis aut scripto quod erat in presenti non habebant quid in me pretenderent, omnibus aliquantulum conticentibus aut iam mihi minus aperte detrahentibus, Gaudrifus, Carnotensis episcopus, qui ceteris episcopis et religionis nomine et sedis dignitate precellebat, ita exorsus est:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:2)
ad quem convertendum et baptizandum Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas feminas tanto amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac absistebant suspitione.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION