라틴어 문장 검색

Et erit in die illa, dicit Dominus, peribit cor regis et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur ".
그날에 ─ 주님의 말씀이다. ─ 임금이 용기를 잃고 제후들도 용기를 잃으리라. 사제들이 깜짝 놀라고 예언자들도 아연실색하리라. (불가타 성경, 예레미야서, 4장9)
Et audivi vocem sermonum eius; et audiens vocem sermonum eius iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae.
그때에 나는 그 사람이 말하는 소리를 들었다. 그가 말하는 소리를 듣고 나는 혼수상태에 빠지면서 얼굴을 땅에 대고 쓰러졌다. (불가타 성경, 다니엘서, 10장9)
Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes.
형제 여러분, 여러분에게 권고합니다. 무질서하게 지내는 이들을 타이르고 소심한 이들을 격려하고 약한 이들을 도와주며, 참을성을 가지고 모든 사람을 대하십시오. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 5장14)
linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero.
그러나 사람의 혀는 아무도 길들일 수 없습니다. 혀는 쉴 사이 없이 움직이는 악한 것으로, 사람을 죽이는 독이 가득합니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장8)
Unde animi et corda cunctorum, vehementi consternata sunt dolore super interitu confratrum suorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:2)
Rex vero et omnis primatus gentilium, qui secum erant, agnitis litteris et rebus viribusque Gallorum, consternati sunt animo;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:6)
Ad haec Tankradus a presenti caede Turcorum gloriose descendens, sed sinistro nuntio consternatus, sine mora cum suis advolans, Turcos in Baldewini suorumque strage factos victores insequitur ut captivos excuteret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 80:4)
quin et Baldewinus rex, licet feritate leonis et apri ad omnia [0676B] adversa semper inflexus, nunc consternatus est animo, laeto tamen vultu omnino dolore dissimulato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:10)
Adfuit et princeps civitatis Tripolis, non minus animo consternatus, quoniam sic a [0702B] Turcis castra regis caesa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:2)
Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, et nihil operantes,sed curiose agentes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:3)
Quare idem dixit, "Utrique reprehendendisunt, et qui semper inquieti sunt, et qui semper quiescunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 41:15)
Nam "Interdumquies inquieta est;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:20)
Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)
) laqueus peccatoris, quemcumque viderit dubio sensu praetereuntem in angulo transitus domus suae sermonibus adoritur gratiosis, faciens juvenum volare corda, domi inquieta, in plateis vaga, osculis prodiga, pudore vilis, amictu dives, genas picta.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:3)
Chananaei enim mobiles et inquieti sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION