라틴어 문장 검색

hoc est aliae sunt divisivae generum, aliae constitutivae specierum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:12)
quomodo has ab illis alias dixit, cum omnis divisiva sit constitutiva, et e contrario nisi secundum proprietatem dividendi et constituendi quae diversae sunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:13)
Unde hoc tibi praeceptum semper servabis, amice, ut, quandocunque aliqua praesumptione cognoveris mulierem solidorum esse coacervationi sollicitam, inter ipsa cognitionis initia illam sis evitare sollicitus et eius te insidiis nullatenus obligare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:6)
Quod videns exercitus Dei viventis, adunata manu, et facta testudine viminea vallum superans, audaci transitu muros impetunt, turrim muris eminentem uncis ligonibus perrumpere et perforare moliuntur, quam Turci interius coacervatione lapidum compleverant, ut validius staret densitate lapidum, et si forte exterior murus a Gallis corrumperetur, volentibus penetrare impedimento esset congeries infinitorum lapidum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 62:3)
[0429B] Populus autem Dei vivi, aceensa magis ac magis ira, et strage suorum commotus, turrim percurrit acumine mordacis ferri, quousque foramen trans turrim tanta virtute reddunt ut hiatus cavati muri duos insimul penetrare praesumentes capere videretur, qui coacervationem lapidum singulatim eruerent et minuerent, viamque ad hostes patenter aperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 62:4)
Inter praerogativas instantiarum ponemus quinto loco Instantias Constitutivas, quas etiam Manipulares appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:1)
Instantiae constitutivae sunt, ordo sive distributio, quae manifesto juvat memoriam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:3)
Instantiae quae sequuntur sunt Constitutivae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:3)
Denique magna est omnino praerogativa instantiarum constitutivarum, ut quae plurimum faciant et ad definitiones (praesertim particulares) et ad divisiones sive partitiones naturarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 278:1)
Eae vero sunt, quae ostendunt similitudines et conjugationes rerum, non in formis minoribus (quod faciunt instantiae constitutivae) sed plane in concreto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:3)
Hinc enim constat, galaxiam esse nodum sive coacervationem stellarum parvarum, plane numeratarum et distinctarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:3)
Veluti si quis dicat inesse in dato contento auri talem coacervationem materiae, ut opus habeat spiritus vini, ad tale quantum materiae aequandum, spatio vicies et semel majore quam implet aurum, non erraverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:12)
Coacervatio autem materiae et rationes ejus deducuntur ad sensibile per pondus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:1)
Instantiae Constitutivae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:12)
aut gradu proximo, ut Constitutivae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION