라틴어 문장 검색

dixerat in contione consul se clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장1)
consul contione advocata laudatum tribunum decem bubus aureaque corona donat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 272:1)
paucis post diebus consul contionem apud milites habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 10:1)
Cum vero in circo Flaminio non a tribuno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata productus esset, primum processit, qua auctoritate vir!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:1)
saepe deinde et Verginium consulem in contionibus velut vaticinantem audiebat, pestilens collegae munus esse, agros illos servitutem iis qui acceperint laturos, regno viam fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 447:1)
unde postquam inulti praedam prae se agentes retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum vocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 736:1)
cum consules in contione pronuntiassent tempus non esse causas cognoscendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 768:2)
ita rebus gestis consul advocata contione P. Deci non coeptas solum ante sed cumulatas -nova virtute laudes peragit et praeter militaria alia dona aurea corona eum et centum bubus eximioque uno albo opimo auratis cornibus donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 414:1)
haec monendo obtestandoque prope restitantes consules in contionem pertraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 245:1)
haec ubi dixit, collaudatum multis verbis P. Licinius consul ex contione in senatum duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 367:1)
hi sequente anno T. Romilio C. Veturio consulibus legem omnibus contionibus suis celebrabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 332:1)
ubi haec fremere militem in castris consul sensit, contione advocata Quem ad modum inquit, in Algido res gesta sit, arbitror vos, milites, audisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 687:1)
castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis pronuntiavit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 475:1)
ibi cum Drusus multa de Philippo questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod in eum ordinem consul tam graviter in contione esset invectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 2:3)
tum consul misso senatu in contionem prodit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 259:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION