라틴어 문장 검색

Sed utcunque hoc fuerit, Perkinus (qui iam tertio contra gratiam peccarat) tandem in iudicium adductus est apud Westmonasterium, et coram commissarris de audiendo et terminando impetitus de diversus proditionis commissis et perpetratis post eius in Angliam adventum (ita enim iudices consuluerunt, quoniam extraneus esset) denique condemnatus est, et intra paucos dies apud Tiburne capitali supplicio affectus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:13)
Quem in modum disseruerit Favorinus consultus a me super officio iudicis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 1:1)
etiam cum ad iudicem nos converterimus, et consultus praetor permiserit dicere, non protinus est erumpendum, sed danda brevis cogitationi mora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 304:1)
Hunc colorem GALLIO non probauit, summo cum honore Metelli adserens contra Metellum agendum ita ut cogatur cum iudicibus officio pontificum et ipse consulere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.27)
Itaque bene succedit cum rex aut status saepius cum iudicibus deliberat, et rursus cum iudices principem et senatum saepius consulant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:3)
nam et hoc consulere veteres vocaverunt, unde adhuc remanet illud rogat boni consulas, id est bonum iudices.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 252:4)
Ideoque iudices de ea consulebant, qui in eum finem in scaccharii camera (ubi haberi solet iudicum concilium) convenerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:26)
Imple, Christiane iudex, pii patris officium, sic suscense iniquitati, ut consulere humanitati memineris, nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:1)
Cum autem omnes non possint, ne multi quidem, aut iuris periti esse aut diserti, licet tamen opera prodesse multis beneficia petentem, commendantem iudicibus, magistratibus, vigilantem pro re alterius, eos ipsos, qui aut consuluntur aut defendunt, rogantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 89:3)
Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?".
의인을 죄인과 함께 죽이시어 의인이나 죄인이나 똑같이 되게 하시는 것, 그런 일은 당신께 어울리지 않습니다. 그런 일은 당신께 어울리지 않습니다. 온 세상의 심판자께서는 공정을 실천하셔야 하지 않겠습니까?” (불가타 성경, 창세기, 18장25)
Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: "Si sic est, cur mihi?". Perrexitque, ut consuleret Dominum.
그런데 아기들이 속에서 서로 부딪쳐 대자, 레베카는 “어째서 나에게 이런 일이 일어나는가?” 하면서, 주님께 문의하러 갔다. (불가타 성경, 창세기, 25장22)
Qui respondit: " Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ". Timuit Moyses et ait: " Quomodo palam factum est verbum istud? ".
그자는 “누가 당신을 우리의 지도자와 판관으로 세우기라도 했소? 당신은 이집트인을 죽였듯이 나도 죽일 작정이오?” 하고 대꾸하였다. 그러자 모세는 “이 일이 정말 탄로나고야 말았구나.” 하면서 두려워하였다. (불가타 성경, 탈출기, 2장14)
Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
모세는 주님과 말씀을 나누려고 만남의 천막 안으로 들어가면, 두 커룹 사이에 있는 증언 궤에 놓인 속죄판 위에서 자기에게 말씀하시는 소리를 듣곤 하였다. 주님께서는 이렇게 모세에게 이르셨다. (불가타 성경, 민수기, 7장89)
Quibus respondit Moyses: " State, ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis ".
모세가 그들에게 대답하였다. “기다려라. 주님께서 너희에게 무엇을 명령하시는지 들어 보아야겠다.” (불가타 성경, 민수기, 9장8)
Dixitque Moyses ad iudices Israel: " Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor ".
그리하여 모세가 이스라엘의 판관들에게 말하였다. “너희는 저마다 자기 사람들 가운데에서 스스로 프오르의 신 바알의 멍에를 멘 자를 죽여라.” (불가타 성경, 민수기, 25장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION