라틴어 문장 검색

Adversus quos Lupicinus properatione tumultuaria coactis militibus, temere magis quam consulte progressus, in nono ab urbe miliario stetit, paratus ad decernendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 9:1)
Sunt qui per initia veris apiastrum, atque, ut ille vates ait, Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent, ut odor et succus vasis inhaereat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 13:1)
Itaque succo praedictarum herbarum, id est, melissophylli vel apiastri manu illita, ne ad tactum diffugiant, leviter inseres digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae reperias.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 8:3)
et fallax herba veneni non cicutam dicit, quae omni- bus nota est, sed illam Sardoam, quae apiastri similis homines de- cipit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 241)
sardoniis herbis in Sardinia enim nascitur quaedam herba, ut Sallustius dicit, apiastri similis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 411)
trita melisphylla Varro hanc herbam apiastrum dicit in primo libro operis rustici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 631)
melisphylla herba est, quam, ut ait Varro, alii apiastrum, alii mellinam appellant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 633)
"Cum Abderiten Protagoram Athenienses viri consulte potius quam profane de divinitate disputantem et expulerint suis finibus et in contione eius scripta deusserint, quid?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:4)
optare ut quae caute ac consulte gesta essent satis prospere evenirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 465:2)
aggressi facinus Macedones ut non inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 172:1)
ille qui consulte, docte atque astute cavet, diutine uti bene licet partum bene.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 721)

SEARCH

MENU NAVIGATION