라틴어 문장 검색

Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea contabuerunt.
정녕 저의 생명은 근심으로, 저의 세월은 한숨으로 다해 가며 저의 죄로 기력은 빠지고 저의 뼈들은 쇠약해졌습니다. (불가타 성경, 시편, 31장11)
Genua mea infirmata sunt ieiunio et caro mea contabuit absque oleo.
저의 무릎은 단식으로 후들거리고 저의 살은 기름기 없이 말라 갑니다. (불가타 성경, 시편, 109장24)
ut, deficientibus pane et aqua, desoletur unusquisque cum fratre suo, et contabescant in iniquitatibus suis.
그들은 빵과 물이 모자라 하나같이 놀라면서, 자기들의 죄 때문에 스러져 갈 것이다.” (불가타 성경, 에제키엘서, 4장17)
Haec est vermis, cujus morsu morbi data mentis sanitas contabescit in saniem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:3)
Sarraceni vero per urbem Gallos diffusos intuentes, nec eis resistere valentes, ad aliud munimen urbis quod muro spatiosissimo ac robustissimo civitatem dividebat introrsum versus mare conglobati fugam inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:3)
aut pugnaciter aleis certant, turpi sono fragosis naribus introrsum reducto spiritu concrepantes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:2)
et ne multi inedia contabescerent, undarum magnitudine nusquam progredi permittente, lembis et scaphis copia suggerebatur abunde ciborum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 18:2)
Regulum captum ad ea quae in senatu Romae dixit, suadens ne captivi cum Carthaginiensibus permutarentur, id quoque addidisse, venenum sibi Carthaginienses dedisse, non praesentarium, sed eiusmodi quod mortem in diem proferret, eo consilio, ut viveret quidem tantisper quoad fieret permutatio, post autem grassante sensim veneno contabesceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IV 2:2)
Cumque propinquaret lacui, quo dicta probaret, Hunc putat introrsum, sua dum nat ymago deorsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:14)
Huius enim rixae fuerat quia prescius ipse, Arbor et introrsum summo tenus usque deorsum Tota putrescebat medioque foramen habebat, Eius in interna concluserat ante cauerna, Queque rogaretur, qui falso testificetur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:18)
Cerne, quod introrsum sursumque sit atque deorsum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:9)
Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti, quid si a te non tota discessi, quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora, tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio uiuere iure desideres?’
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:27)
Haeret profecto semen introrsum ueri
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 11:1)
Introrsumque reconditis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 39:1)
tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장121)

SEARCH

MENU NAVIGATION