라틴어 문장 검색

Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras.
그러므로 이스라엘 집안에게 말하여라. ‘주 하느님이 이렇게 말한다. 돌아와라. 너희 우상들에게서 돌아서라. 너희의 그 모든 역겨운 것에서 얼굴을 돌려라. (불가타 성경, 에제키엘서, 14장6)
sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine.
다만 그들에게 편지를 보내어, 우상에게 바쳐 더러워진 음식과 불륜과 목 졸라 죽인 짐승의 고기와 피를 멀리하라고 해야 합니다. (불가타 성경, 사도행전, 15장20)
Conficiebatur dolium ex metallo concavum, quod demittebatur aequabiliter ad superficiem aquae, atque sic deportabat totum aerem qui continebatur in dolio secum in fundum maris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:21)
et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장43)
Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장50)
Erat autem sic culmen quoddam Graecae conversationis et profectus alienigenarum moris, propter impii et non summi sacerdotis Iasonis inauditam contaminationem,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장13)
Eademque ratione mare, cum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequabiliter, neque redundat umquam neque effunditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 116:2)
tactus autem toto corpore aequabiliter fusus est, ut omnes ictus omnesque nimios et frigoris et caloris adpulsus sentire possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:4)
verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 64:1)
Ut porro conspersa sit quasi verborum sententiarumque floribus, id non debet esse fusum aequabiliter per omnem orationem, sed ita distinctum, ut sint quasi in ornatu disposita quaedam insignia et lumina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 96:4)
sed tamen parvi refert abs te ipso ius dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis fiet quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 1:3)
Ieiunas igitur huius multiplicis et aequabiliter in omnia genera fusae orationis auris civitatis accepimus, easque nos primi, quicumque eramus et quantulumcumque dicebamus, ad huius generis dicendi audiendi incredibilia studia convertimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 2:4)
sed omnis nec claudicans nec quasi fluctuans sed aequabiliter constanter- que ingrediens numerosa habetur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:3)
relatione ad externum quodvis, aequabiliter fluit, alioq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 30:2)
I. CONTAMINATIO ET CLIMATIS MUTATIO
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION