라틴어 문장 검색

Utrisque ad animum occurrit unum esse illud tempus, quo maxime contendi conveniat:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 85장2)
armati et loricati Baldewinum conveniunt, ut cum eis ad interitum ducis sui contendant, asserentes eum loco suo dominum et ducem communi consilio fieri se decrevisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:6)
Ex hac fuga protinus, quae undique convenerant, auxilia discesserunt, neque post id tempus umquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 17장5)
quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conveniendis magistratibus et senatoribus, ceteraque, quae ad te pertinebunt cum etiam plus contenderimus quam possumus, minus tamen faciemus quam debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 8 9:3)
D. Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus convenire iusserat, praeficit et, cum primum possit, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 11장5)
Re impetrata contendunt ut ipsis summa imperi tradatur, et re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracte indicitur. Eodem conveniunt undique frequentes.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장5)
Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:4)
Interim ei qui ad alteram partem oppidi, ut supra demonstravimus, munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore, inde etiam crebris nuntiis incitati, oppidum a Romanis teneri, praemissis equitibus magno concursu eo contenderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 48장1)
Caesar postquam animadvertit Scipioni auxilia fere quae exspectasset omnia convenisse neque moram pugnandi ullam fore, per iugum summum cum copiis progredi coepit et brachia protinus ducere et castella munire propiusque Scipionem capiendo loca excelsa occupare contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 49:1)
Interim Gaius Caninius legatus, cum magnam multitudinem convenisse hostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui perpetuo in amicitia manserat Romanorum, cum pars quaedam civitatis eius defecisset, ad oppidum Lemonum contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 27장1)
Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt convenerunt contra me percutientes, et ignoravi.
그러나 제가 비틀거릴 때 그들은 기뻐하며 모여들었습니다. 저를 거슬러 모여들었습니다. 저는 영문도 모르는데 저를 치고 잡아 찢기를 멈추지 않았습니다. (불가타 성경, 시편, 35장15)
Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis.
이들 다섯 임금은 모두 동맹을 맺고 시띰 골짜기 곧 ‘소금 바다’로 모여들었다. (불가타 성경, 창세기, 14장3)
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: " Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra ".
이사악이 그곳에서 자리를 옮겨 또 다른 우물을 팠는데, 그것에 대해서는 아무도 시비를 걸지 않았다. 그래서 그는 “이제 주님께서 우리에게 넓은 곳을 마련해 주셨으니, 우리가 이 땅에서 퍼져 나갈 수 있게 되었다.” 하면서, 그 우물 이름을 르호봇이라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 26장22)
Dixitque ad patrem: " Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam super caput eius! ".
그러면서 아버지에게 말하였다. “아닙니다, 아버지. 이 아이가 맏아들이니, 이 아이 위에 아버지의 오른손을 얹으셔야 합니다.” (불가타 성경, 창세기, 48장18)
Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.
내가 그곳에서 너를 만나고, 속죄판 위, 곧 증언 궤 위에 있는 두 커룹 사이에서 이스라엘 자손들을 위하여 내가 너에게 명령할 모든 것을 일러 주겠다.” (불가타 성경, 탈출기, 25장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION