라틴어 문장 검색

Tandem rege ex Arnolfi instinctu amplius patriarchae adversante, nec eum in sedem patriarchatus redire consentiente, actum est multorum consilio quatenus Evermerus sine conciliis et judicio patriarchatus sui dignitatem ultro absque ulla spe relinqueret, nec sancta ac novella Ecclesia Jerusalem in hoc odio et contentione tot diebus pastoris vigilantia careret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:1)
Primum deposita contentione depositoque odio quod implacabile diversa sequentibus indiximus, videamus, ut haec omnia ad idem sub alio atque alio titulo perveniant.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 40:3)
contentiones, aemulationes, odia, suspiciones corruptis hominum moribus invehens.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:33)
Neque multo post, cum iam sopita odia viderentur, nova orta contentione adeo recruducrunt, ut etiam in atrox iurgium et acerba utrimque convicia prorumperent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:44)
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit.
한번은 요셉이 꿈을 꾸고 그것을 형들에게 말한 적이 있는데, 그 때문에 형들은 그를 더 미워하게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 37장5)
Responderunt fratres eius: " Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae? ". Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
그러자 형들이 그에게 말하였다. “네가 우리의 임금이라도 될 셈이냐? 네가 우리를 다스리기라도 하겠다는 말이냐?” 그리하여 형들은 그의 꿈과 그가 한 말 때문에 그를 더욱 미워하게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 37장8)
Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
미워하여 밀치거나 악의를 품고 무엇을 던져 남을 죽게 하였으면, (불가타 성경, 민수기, 35장20)
Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis,
그러나 어쩌다가 적의 없이 남을 밀치거나 악의 없이 아무 연장이나 던졌으면, (불가타 성경, 민수기, 35장22)
Haec erit lex homicidae fugientis, cuius vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudiustertius nullum contra eum habuisse odium comprobatur,
살인자가 피신하여 살 수 있는 경우는 이러하다. 전에 미워한 일이 없는 이웃을 실수로 죽인 자나, (불가타 성경, 신명기, 19장4)
ne forsitan ultor sanguinis cordis calore stimulatus persequatur et apprehendat eum, si longior via fuerit, et percutiat eum, et moriatur, qui non est reus mortis, quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur.
살인자가 전에 그 이웃을 미워한 일이 없으므로 사형 판결을 받지 않아도 되는데, 피의 보복자가 흥분한 나머지 그 살인자를 뒤쫓아 가서, 그 성읍에 이르는 길이 먼 탓에 그를 따라잡아 때려죽이는 일이 있어서는 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 19장6)
Si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus,
그러나 어떤 사람이 이웃을 미워하여, 숨어서 기다리다가 그를 덮쳐 때려 죽게 한 다음, 이 성읍들 가운데 한 곳으로 피신할 경우에는, (불가타 성경, 신명기, 19장11)
Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam
“어떤 남자가 아내를 맞이하여 동침한 다음에 그 여자가 미워지자, (불가타 성경, 신명기, 22장13)
Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum; quanto magis cum mortuus fuero?
그것은 내가 너희의 반항심과 너희의 고집을 잘 알기 때문이다. 내가 오늘 이처럼 너희와 함께 살아 있는데도 너희가 주님께 반항하는데, 내가 죽은 다음에는 얼마나 더하겠느냐? (불가타 성경, 신명기, 31장27)
Diligis odientes te et odio habes diligentes te. Ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis; et vere cognovi modo quia, si Absalom viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi.
그런데 임금님께서는 임금님을 미워하는 자들을 사랑하시고, 임금님을 사랑하는 이들을 미워하십니다. 정녕 오늘 임금님께서는 장수들과 신하들이 임금님께 아무것도 아니라는 사실을 드러내셨습니다. 오늘 저는 압살롬이 살고 저희가 모두 죽었더라면, 임금님 눈에 옳게 보였을 것이라는 사실을 깨달았습니다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장7)
Audite ergo correptionem meam et contentiones labiorum meorum attendite.
이제 나의 논증을 듣고 내 입술이 하는 변론에 유의하게나. (불가타 성경, 욥기, 13장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION