라틴어 문장 검색

pluribus persuasio inerat antiquis sacerdotum litteris contineri eo ipso tempore fore ut valesceret Oriens profectique Iudaea rerum potirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장6)
Continetur autem, quamdiu inest anima, reciprocatione aeris, qua vegetantur conceptacula spiritus, dum semper novo spirandi nutriuntur alimento.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 3:3)
nihil enim dicitur, cui non insit ratio et quo iudicium referatur et quod rem maxime continent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 187:2)
Plebem autem Capito in eadem definitione seorsum a populo divisit, quoniam in populo omnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur, plebes vero ea dicatur, in qua gentes civium patriciae non insunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 6:1)
horum enim sententiae omnium non modo superstitionem tollunt, in qua inest timor inanis deorum, sed etiam religionem, quae deorum cultu pio continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 117:5)
Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque lusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 222:4)
Ex quo concluditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore, mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta diuturnitate servari, eoque magis quod intellegi debet calidum illud atque igneum ita in omni fusum esse natura, ut in eo insit procreandi vis et causa gignendi, a quo et animantia omnia et ea quorum stirpes terra continentur et nasci sit necesse et augescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 28:1)
Haec autem scientia continentur ea, quam Graeci εὐταξίαν nominant, non hanc, quam interpretamur modestiam, quo in verbo modus inest, sed illa est εὐταξία, in qua intellegitur ordinis conservatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:2)
Rursumque, lota facie, egressus continuit se et ait: " Ponite panes ".
그는 얼굴을 씻고 다시 나와서 자신을 억제한 다음, “음식을 차려라.” 하고 명령하였다. (불가타 성경, 창세기, 43장31)
Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi
아카시아 나무로 가로다지를 만들어라. 성막 한 면의 널빤지들에 다섯, (불가타 성경, 탈출기, 26장26)
Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis.
널빤지에는 금을 입히고, 가로다지를 꿸 고리는 금으로 만들어라. 그리고 가로다지에도 금을 입혀라. (불가타 성경, 탈출기, 26장29)
Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi
그는 또 아카시아 나무로 가로다지를 만들었다. 성막 한 면의 널빤지들에 다섯, (불가타 성경, 탈출기, 36장31)
Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit.
그리고 아론의 이름을 레위 집안의 지팡이에 써라. 각 집안의 우두머리마다 지팡이가 하나씩 있어야 하기 때문이다. (불가타 성경, 민수기, 17장18)
Et respondit David sacerdoti et dixit ei: " Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ".
다윗이 사제에게 응답하였다. “내가 출정할 때 늘 그렇게 하듯이 우리는 여자를 멀리하였습니다. 그러니 부하들의 몸도 깨끗합니다. 이번 경우가 보통 여행길이기는 하지만, 오늘은 그들 몸이 깨끗합니다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 21장6)
Cumque extendisset manum suam angelus super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum: " Sufficit; nunc contine manum tuam! ". Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusaei.
천사가 예루살렘을 파멸시키려고 그쪽으로 손을 뻗치자, 주님께서 재앙을 내리신 것을 후회하시고 백성을 파멸시키는 천사에게 이르셨다. “이제 됐다. 손을 거두어라.” 그때에 주님의 천사는 여부스 사람 아라우나의 타작마당에 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 24장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION