라틴어 문장 검색

Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.
너희는 동족끼리 속여서는 안 된다. 너희는 너희 하느님을 경외해야 한다. 나는 주 너희 하느님이다. (불가타 성경, 레위기, 25장17)
Si requisierit me pater tuus, respondebis ei: "Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae annuae ibi sunt universis contribulibus eius".
만일 왕자님의 아버님께서 저를 찾으시거든, ‘온 씨족을 위한 주년 제사가 있으니 급히 고향 베들레헴에 가게 해 달라고 다윗이 저에게 간절히 청했습니다.’ 하고 말씀해 주십시오. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장6)
ex quo sanctuarium obtinebit quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitos pascua eius per gyrum.
이 가운데에서 길이가 오백, 너비가 오백 암마로서 사방으로 네모난 땅이 성전을 위한 것이다. 그 둘레에는 사방으로 쉰 암마 되는 빈 터를 두어야 한다. (불가타 성경, 에제키엘서, 45장2)
Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis,
형제 여러분, 사실 여러분은 그리스도 예수님 안에서 살아가는 유다의 하느님 교회들을 본받는 사람이 되었습니다. 그곳 신자들이 유다인에게서 받은 것과 똑같은 고난을 여러분도 여러분의 동족에게서 받았기 때문입니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 2장14)
Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad Graecam consuetudinem contribules suos transferre coepit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장10)
Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante altare stans accersiit eos, qui in arce erant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장31)
Sed uel praecipue luxuriae saeuitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in iantacula et prandia et cenas comisationesque, facile omnibus sufficiens uomitandi consuetudine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 1:1)
nam omnis terra, ut etiam Varro docet, quadrifariam dividitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr14)
commendo Promotum gerulum litterarum, vobis quidem ante iam cognitum, sed nostrum nuper effectum vestris orationibus contribulem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 3:1)
his igitur, ut supra dixi, precatibus efficacissimis obtine, ut portio nostra sit dominus atque ut ascripti turmis contribulium levitarum non remaneamus terreni, quibus terra non remanet inchoemusque ut a saeculi lucris, sic quoque a culpis peregrinari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:2)
ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 8:1)
est enim tignum, quod erigitur et distenditur retinaculis quadrifariam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION